TIT. XI. Quod in originali peccato vitia tria, inobedientiae duae et peccatum unum fuerunt. |
In originali peccato tria vitia fuerunt, inobedientiae duae, et peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia, avaritia et gula; duae inobedientiae, naturae et disciplinae. In superbia et avaritia inobedientia fuit naturalis praecepti. In gula inobedientia fuit praecepti, disciplinae et superadditi. Et omnia haec quia uno actu completa sunt, unum peccatum dicuntur. |