|
Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus (Rom.
VIII). Spiritus hominis medio quodam loco constitutus, supra se
Creatorem suum habet, cui subjectus esse debet; sub se carnem suam, cui
debet esse praelatus. Aliud ergo debet Creatori propter subjectionem,
aliud carni propter praelationem. Creatori propter subjectionem debet,
ut nunquam praeter voluntatem ejus se moveat. Carni propter praelationem
debet, ut eam secundum arbitrium rationis divinitus illuminare disponat.
Justitia enim voluntatis humanae est voluntati divinae per omnia
conformari, et quod illa stando habet, motu et appetitu boni desiderii
adipisci, ut nec extra illam effluat praesumens ea quae non debet; nec
infra illam subsistat, torpens ab iis quae debet. Hoc est ergo debitum
spiritus ad Creatorem, ut per omnia secundum ipsius voluntatem moveatur.
Debitum autem ad carnem, ut illius appetitum, nec extra suum judicium
effluere, nec infra subsistere patiatur. Quia enim spiritus sessor est,
et caro jumentum, frenum ei debet, ut praecipitem a malo cohibeat, et
calcaria, ut pigram ad bonum excitando exerceat, et pabulum ut ejus
infirmitatem sustentet ne deficiat. In stabulo pabulum, in via calcaria
et frenum, hoc est in quiete nutrimentum, in exercitatione cohibitionem
et incitamentum. Frena est timor, calcaria amor. Cum enim ad
delectationem praecipitem impellit desiderium culpae, cohibet a
delectatione timentem providentia poenae. In hoc enim quod cernit quod
post culpam poena sequitur, sive in correctione, sive damnatione:
refrenatur a culpa sive in opere, sive in delectatione. Timor ergo
frenum, ipse timor cohibet et stringit effluentem animum, et sistit eum
ad tolerantiam, ostendens facilius malam concupiscentiam vincere quam
malam conscientiam tolerare; et eligit durum ut durius evadat. Deinde
venit amor, et stimulat excitando pigram ad exercitium boni operis,
demonstrans alacriter tolerandum laborem operis, pro recompensatione
tantae retributionis. Nam quod facimus transitorium est et finem habet;
quod autem exspectamus, aeternum est et finem non habet. Merces est vita
sine morte, gaudium sine moerore, jucunditas sine dolore. Si ergo haec
vita quae morte finitur, tantum diligitur, ut pro ejus amore quidquid
pro ipsa desiderari potest libenter despiciatur, ne sola ipsa amittatur,
quo desiderio illuc festinare debemus, ubi nec vita morte terminatur,
nec gaudium ullo moerore corrumpitur, nec jucunditas dolore afficitur?
Haec itaque consideratio animum per desiderium amoris alacriter currere
facit ad tolerantiam passionis, ut gravia non sint quaecunque finiri
possunt in tempore, cum post ipsa secutura sunt quae plena consistent,
et perfecta bona in aeternitate. Hoc est ergo quod dicitur: Fratres,
debitores sumus non carni. Debitores enim sumus carni, ut eam cohibeamus
ab iniquitate, et exerceamus in virtute, et sustentemus in infirmitate,
sed debitores non sumus ei, ut secundum illam vivamus. Hoc est enim
secundum illam vivere, videlicet secundum concupiscentias et desideria
illius, ut quod illa horret fugiamus, et quod diligit appetamus. Quod si
faceremus, nec a malo declinaremus, nec bonum faceremus.
|
|