TIT. CXX. De duplici et item triplici contemplatione Dei.

Mens pia jugi contemplatione Creatoris sui reficitur, et quanto magis ejus bonitatem cogitat, tanto amplius ejus amore inflammatur. Miratur pietatem quae tantam majestatem ad nostram compassionem inflectit; miratur majestatem, quae tantam pietatem nostri compassione et providentia affici et perturbari non sinit. Si enim tanta bonitas esset, et tanta majestas non esset, mala nostra ad Deum redundarent. Si autem tanta majestas esset et tanta bonitas non esset, bona ejus ad nos non descenderent. Congratulamur ergo bonitati de tanta majestate propter ipsum, ne pro nobis afficiatur; congratulamur immensitati de tanta bonitate propter nos, ut nobis compatiatur. Et in his omnibus admiratio magna est et stupor menti, quando non dedignatur Deus humilia et infirma nostra. Et quia illi pietas facit se non indignum, quod nobis miseria necessarium reddit. Quemadmodum materna pietas sordentem puerum non abhorret, sed quodammodo delectatur contrectans et deosculans, nec ignominiosum putat indigna sustinere, quia dilectio pulchrum facit quidquid dilecti necessitas exposcit, sic ergo pia mens Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter reficitur et dulce illi est semper ad considerandum quod ad amandum et laudandum semper est suave. Tripliciter autem animus Deum contemplatur, in seipso, in operibus suis, et in judiciis suis. In seipso, bonum, in operibus suis, magnum; in judiciis suis, justum; in seipso, amabilem; in operibus suis, mirabilem; in judiciis suis, metuendum.