|
Homo in miseria et ad miseriam natus est. Quod non esset, si homo non
peccasset. Primum enim in magna jucunditate fuit, et ab illa in summam
felicitatem pervenire debuit; sed quia obedientiam non tenuit, nec
retinere potuit quod habuit, nec adipisci quod habiturus fuit. Igitur ad
miseriam dejectus et ad miseriam reservatus, coepit in eodem cruciari et
exerceri. Cruciari, ut culpam agnosceret; exerceri, ut ad misericordiam
reparari posset. Ut in dolore sentiret bonum quod perdidit, in
exercitatione proficeret ad bonum quod habiturus fuit. Totum ergo ad
cruciatum versum est quod creatum fuerat ad jucunditatem, ut in omnibus
dolorem et laborem inveniat, ut in sui afflictione et praesentem
miseriam, et amissam felicitatem agnoscat.
|
|