TIT. CXXII. Quod verbum Dei solum bonum est animae.

Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; et utraque bonum suum habet. Bonum carnis est mundus cum abundantia jucunditatis suae. Bonum animae est Deus cum affluentia dulcedinis suae. Si ergo bona carnis tanta sunt, bona animae quanta esse putanda sunt? Quanto enim anima carne melior est, tanto bonum animae bono carnis melius esse necesse est. Omnia autem quae visibiliter bona sunt, bona tantum, ut dictum est, carnis sunt, et ad bonum animae pertingere nullatenus possunt. Quidquid dulce est ad gustum, quidquid redolens ad olfactum, quidquid plausibile ad auditum, quidquid lene ad tactum, quidquid pulchrum ad visum, carni blanditur et jucundum est ad carnem, et non est animae bonum in his omnibus. Primum considera ipsum visibile lumen, quod visibilibus omnibus jucundum est, sine quo nihil est visibile. Ipsum ergo magnum bonum est, et inter caetera bona visibilia magis bonum et jucundius bonum est; et tamen bonum animae esse non potest. Illuminat enim lumen istud, sed oculos carnis tantum, quia si oculos animae illuminaret, in hoc lumine positus omnis verum agnosceret. Nunc autem sine isto lumine veritas videtur. Ac per hoc istud lumen non illuminat oculos per quos videtur. Sicut ergo visibile lumen oculos mentis illuminare non potest, sic cibus carnis mentis famem saturare non potest. Sed sunt extra omnia haec et foris adhaerentia, quasi paleae cibus jumentorum; illa autem quae extrinsecus sunt bona, quasi ex adipe frumenti panis, cibus hominum. Propterea filii Jerusalem paleas non manducant, sed adipe frumenti satiantur, quia omnes qui internam dulcedinem gustare coeperunt, quidquid extrinsecus transitorie delectat et secundum carnem dulce videtur, despiciunt. Habet ergo caro cibum suum, quo reficitur; habet et anima cibum suum, quo saginatur. Ipse autem cibus animae verbum. Dei est, et ipsum verbum idem lumen est quo illuminatur, et cibus quo reficitur: lumen, quo clarescit ad cognitionem veritatis; cibus, quo pinguescit et hilarescit ad amorem bonitatis. Ipsum ergo verbum Dei primo se effundit, deinde se infundit. Effundit ut videatur; infundit ut percipiatur. Si enim se non effunderet, non cognosceretur; si se non infunderet, non gustaretur. Primo ergo se effudit et perceptibile fecit per creaturam; secundo, per carnem assumptam; tertio adhuc quotidie se effundit per vocem humanam. Post primam effusionem infusum est et conceptum per visum. Post secundam infusionem infusum est et conceptum per fidem. Post tertiam effusionem infunditur et concipitur per cognitionem; et pascit ubique et reficit. Primo ad manifestationem, secundo ad salutem, tertio ad instructionem. Primo ne mali excusentur, secundo ut praedestinati salventur, tertio ut eruditi informentur.