TIT. CXXIV. De duabus partibus concupiscentiae mundanae. |
Concupiscentia mundi duas partes habet, honestatem et utilitatem. Quae duo cum pariter insunt magis moderata sunt, quia vicissim se temperant; et qui ab altero se restringunt ad alterum immoderatius se effundunt. Alii honesta appetunt, quia laudabiles apparere volunt. Alii honesta appetunt, quia despicabiles videri erubescant. Alii honesta fugiunt propter humilitatem. Alii honesta fugiunt propter simulationem. Utilitas ita appetenda est, ut natura foveatur, et culpa exstinguatur. |