|
Duo sunt genera elationis. Alterum intus per superbiam, alterum foris
per typum elationis. Superbia enim intus est, jactantia foris. Superbia
alia est, qua in sui consideratione animus intumescit; alia, qua in sui
comparatione caeteros despicit. Similiter jactantia foris, alia est qua
in sui ostentatione homo blandum se simulat, alia qua se crudelem et
metuendum demonstrat. In prima placere nititur, in secunda placere
dedignatur. Ex primo igitur genere superbiae in quo homo sibi placet,
primum nascitur genus jactantiae in quo caeteris placere desiderat; et
ex secundo genere superbiae, in quo alios despicit, secundum nascitur
genus jactantiae, quo se aliis non amabilem, sed metuendum monstrare
laborat.
|
|