TIT. CXXVIII. De duplici humilitate.

Duo sunt genera humilitatis. Primum ad se, secundum ad alios. Humilitas ad se est qua quisque de semetipso parva existimat. Humilitas ad alios est qua bona aliorum homo sine invidia et livore commendat. Per primam humilitatem praeesse non cupit; per secundam subesse non contemnit. Humilitas facit ut mala sua homo non excuset. Pietas facit ut mala aliena non aggravet. Item humilitas facit ut quae in se latent secundum veritatem judicet; pietas facit ut quae in aliis non patent ad meliorem partem inclinet. Hinc est quod sancti viri semetipsos tam districte dijudicant, et cunctos sibi merito anteponendos putant. Vident enim sua, et quae manifesta sunt, et quae occulta; aliorum autem manifesta tantum. Cum itaque de alienis occultis judicare non praesumant, nisi quantum pietate movente, bona esse existimant, plura sunt quae in se mala vident, ubi et manifesta et occulta vident, quam quae in aliis, ubi manifesta tantum vident. Nam, etsi quando quaedam occulta aliena ex manifestis deprehendunt, sua tamen districte per veritatem judicant; illa autem per pietatem excusando, judicare non praesumunt. Hinc ergo fit ut inferiores se cunctis existiment, et hoc illis sentire dulce sit quod sua mala aggravare et aliorum allevare possit.