|
Unum est in homine cui soli judicium est cum Deo. Hoc autem est
consensus rationis; et hoc vere ipse est homo, caetera hominis et in
homine. Hoc solum si bonum est, non est ad malum quidquid in homine est,
sive sit bonum sive sit malum: et hoc solum, si malum est, non est ad
bonum quidquid in homine est, sive sit malum, sive sit bonum. Sciendum
etiam quod sicut in bonis post propositum bonum quaedam affectiones
malorum sunt non ad culpam, et tamen aliquando occasio culpae, sic et in
malis cum proposito malo sunt affectiones quaedam bonorum non ad
meritum, quae tamen saepe fiunt occasio poenitentiae.
|
|