TIT. CXXX. De tribus spiritibus.

Tres sunt spiritus: Spiritus Dei, spiritus hominis, spiritus diaboli. Spiritus Dei et spiritus diaboli immobiles sunt, alter in bono, alter in malo. Spiritus hominis nunc huc, nunc illuc flectitur; et cui se sociat aliquando est servus, aliquando socius. Scriptum est enim: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. XIV; Marc. XIII). Et de altero: Scitis quia cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes (I Cor. XII). Si spiritus hominis aliquando ducitur, aliquando trahitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur (Ezech. I).