|
Indica mihi quem diligit anima mea (Cant. I). Alter est dilectus animae
et dilector animae; alter dilectus carnis et dilector carnis. Christus
dilectus animae est et dilector. Mundus dilectus carnis est et dilector.
Dilector qui diligit; dilectus qui diligitur. In hoc probatur quod
Christus dilector animae est, quia in oculis ejus nihil interest qualis
species carnis, ubi anima pulchra est. Dilectus autem animae ideo ipse
est, quia in perfruendo ipso anima delectatur. Tale etenim bonum est
sapientia, quo perfrui nisi rationalis natura non potest. Sicut caro
mundo perfruitur et delectatur, et oculus carnis hoc diligit quod capit;
et qui amat speciem, amat et illa quae speciem commendant.
|
|