TIT. CXXXIII. De mortis duabus portis. |
Qui cupiditate peccant sumant David exemplum, ut resurgant. Qui timore peccant sumant Petrum exemplum, ut resurgant. Uterque cecidit, et uterque resurrexit, quia Christus utrumque respexit, alterum per se, alterum per prophetam suum. Istae sunt duae portae mortis: cupiditas et timor; quae si cui clauduntur, non erit quo mundus ingrediatur. |