TIT. CXXXV. De duplici fine et medio.

Vita mortalis medio loco constituta est, et habet ad dexteram suam vitam aeternam, ad sinistram autem suam mortem perpetuam. Et ex vita quidem aeterna habet quod vita est. Ex morte autem aeterna habet quod mortalis est. Via autem qua ad dexteram itur est justitia; via vero qua itur ad sinistram, culpa. Et flectitur ista vita mortalis sive mors vitalis aliquando per culpam ad mortem, aliquando per justitiam ad vitam. Et quae ad vitam pervenit, amplius non cadit, sicut quae ad mortem pervenit amplius non resurgit. Finis enim uterque immobilis est; medium mobile et fluctuat donec stabiliatur. In quamcunque enim partem ceciderit lignum, ibi manebit, sive ad austrum sive ad aquilonem (Eccle. XI).