TIT. XIII. Quod Deus in Scriptura homini foris loquitur per praeceptiones, prohibitiones, promissiones et minationes.

Quandiu homo intus Deum audire loquentem potuit, doctrina exteriori opus non habuit; sed postquam librum vitae oculo interiori inspicere jam non valet, Scriptura foris apponitur, ut ejus saltem inspectione ad cognitionem veritatis renovetur. In hac autem Scriptura et prohibitiones sunt malorum, ut ea fugiat, et praeceptiones bonorum, ut ea expetat. Et prohibitionibus quidem apponuntur comminationes, quoniam solius mali odio homo cohiberi non posset; et praeceptionibus adjunguntur promissiones, quoniam solius boni amore non posset ad ipsum provocari. Et sunt quatuor ista generaliter discreta in omni Scriptura, praeceptiones et prohibitiones, promissiones et comminationes. Quorum duo prima ad vitae informationem pertinent, duo subsequentia ad fidei instructionem. In illis meritum, in istis praemium constat. Et perfectum facit fides recta, et operatio bona. Primum autem carnalibus comminationes carnales, et promissiones et poenae temporales et praemia, deinde spiritualibus spirituales et aeternae. Postremo exercitatis sufficit ad exhortationem odium mali et amor boni. Sic gradibus suis crescit salus, et virtus proficit. In omni autem Scriptura aut cognitio veritatis quaerenda est, aut forma virtutis. Primo studio historia et allegoria proponitur, secundo tropologia et in ipsa tropologia duplex similiter lectio est: Prima, quae plana narratione mores instruit; secunda, quae exhortatione affectuosa in animo auditorum desideria virtutis accendit.