|
Est quidam amor hominis ad se et ad sua, ad vitam suam et ad
concupiscentiam suam. Ad vitam suam quia vult hic esse; ad
concupiscentiam suam qua vult hic esse cum istis. Ad vitam suam, qua
diligit mundum; ad concupiscentiam suam, qua diligit ea quae in mundo
sunt. Ad vitam suam, qua negligit Deum; ad concupiscentiam suam, qua
obliviscitur Deum. Ad vitam suam, qua refugit adversa; ad
concupiscentiam suam qua appetit prospera. Refugit timore, appetit
cupiditate; et vivunt membra hominis quae non sunt mortificata super
terram. Vivunt et sentiunt. Vivunt discretione, sentiunt delectatione.
Discretione in bono et malo; delectatione in solo bono. Discretione in
iis quae odiunt et diligunt; delectatione in his quae diligunt. Et
blandiuntur oculi ad species illecebrosas, ut aperiantur ad videndum.
Blandiuntur aures ad cantica sonora, ad verba otiosa, ut aperiantur ad
audiendum. Blandiuntur nares ad odorem suavem, ut aperiantur ad
olfaciendum. Blandiuntur fauces ad sapores dulces, ut aperiantur ad
gustandum. Blandiuntur manus ad tactus molles, ut porrigantur ad
tangendum; et luxuriat tota massa naturae fermento malitiae et
nequitiae. Malitiae, in manifesto; nequitiae, in abscondito. Malitiae,
in opere; nequitiae, in cogitatione. Malitiae, carens sinceritate;
nequitiae, carens veritate. Et amat homo perverse se et sua, et nutrit
germina, et exhibet mala membra sua arma iniquitatis, abjiciens
disciplinam et bonitatem odiens, ne contristet membra sua; laxat frena
oculis et auribus, ut intrent et exeant ad delectationes suas et cum
delectationibus suis, et ad omnes sensus, ut gaudeant et confruantur
gaudiis suis, futuros dolores non prospiciens, primum per negligentiam,
postea per contemptum.
|
|