TIT. CXLIII. Quomodo Deus et cibus dicitur per cognitionem et potus per dilectionem. |
Deus noster et cibus et potus est: cibus, quando sumitur per cognitionem; potus, quando per dilectionem. Duplici hoc sensu beata anima Deo fruitur, scilicet cognitione et dilectione, quia cognoscendo vivit et diligendo. In cognitione aliquid laboris esse videtur, in qua quasi cibus, nisi prius mansus, non sumitur. Sic enim scrutationis labore pervenitur ad gustum cognitionis. Dilectionis potus difficultatem non habet, et facilius intrat in animam boni dilectio, quam occulti cognitio. |