TIT. CXLV. Quae Dei sunt incomparabilia esse.

Divinae naturae excellentia ita omnifariam incomprehensibilis probatur, quod nec ejus aeternitatem aequare potest tempus, nec immensitatem locus, nec potestatem opus, nec sapientiam sensus.