TIT. CLI. Quare damnentur qui non peccaverunt.

Quare, inquis, damnantur qui non peccaverunt? Ostende justitiam quare poenam sustinet qui culpam non perpetravit. Quis ille? Puer, ais, qui recens natus moritur, et ideo damnari dicitur, quia renasci non potuit. Iste, inquis, culpam non fecit, et sustinet poenam. Non ergo potuisti dicere: Culpam non habet. Habet enim culpam, quamvis non fecerit culpam; culpam enim nascendo contraxit quam faciendo non perpetravit. Itaque pro culpa punitur quam habet; quae et ipsius est, quia eam habet; et aliena est, quia aliunde habet. Tamen omnino pro culpa sua punitur quam nasci contulit, renasci non abstulit. Sed anima, inquis, ipsa, quae nec per conditionem, quia munda creata est, nec per nativitatem, quia ex traduce non est, nec per operationem, quia necdum bonum aut malum facere potens est, culpam habet, quare rea judicatur, et pro reatu condemnatur? Sic igitur instas ut probes poenam esse sine culpa, ac per hoc ipsam poenam justam non esse quae sine culpa infertur. Hoc ergo dicis, quasi nulla poena justa esse possit, nisi pro culpa illata fuerit. Dic ergo: Bruta animalia quare puniuntur quae non peccaverunt? Cum solus homo peccaverit, quare caetera cruciantur? Omnia laborant ne solus ipse laboret qui potius solus laborare debuit, quia solus ipse peccavit. Si non potest Creator, secundum beneplacitum omnipotentis voluntatis suae servitio creaturae suae uti, etiam cum labore et poena illius ad implendam dispensationem suam, dic quomodo injustum non est ut ista puniat quae non peccaverunt. Sed debet Creatori suo factura laborem suum etiam sine culpa, si illi placuerit, cum ratio expostulet ad implendam dispensationem ipsius. Nec injustum est, cum illi placet cui nihil injustum placet. Sicut enim totum illi debet quod est, sic etiam totum illi debet quod potest, ut, quantum ipse vult, ex eo illi serviat, et quomodo vult. Secundum hoc quoque justitiae moderamen, utitur Deus labore creaturae suae ad servitium hominis, ut ex eo ipse intelligat homo quantum sibi collatum sit, et quantum ipse Deo debeat pro quo laborant omnia, ne solus ipse laboret. Sed aliud est, inquis, de poena brutorum animalium agere, aliud de poena rationalium, quibus solis sicut datum est benefacere, ut glorificentur, ita justum nullatenus est ut puniantur, nisi male fecerint. Quid ergo? Nunquam homo punitus est sine culpa? Dic igitur: Caecus ille a nativitate quid fecit, ut caecus nasceretur? De quo scriptum est: Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Joan. IX). Job qua culpa flagellum meruit, qui dicit: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus? (Job XVII.) Quia ergo et justus aliquando poenam sustinet quam peccando non meruit, qui non meruit ut sustineat, sed sustinet potius ut mereatur; quare in his qui praeter originale nihil commiserunt, tanto studio Deum injustitiae arguere volumus, quia poenam cernimus, et culpam actualem non invenimus? Maxime quia dictum est mitissimam esse poenam illorum qui, praeter originale, nihil commiserunt. Si ergo Deus, ad demonstrandam gloriam suam, in vasa misericordiae vult quosdam quidem qui actualiter peccaverunt, cruciari in poena, alios autem qui originaliter tantum rei tenentur, excludi a gloria, ut electis suis in illis quidem, ostendat quantam miseriam evaserunt, in istis autem quantam gloriam consecuti sunt, quis ei dicere potest: Cur ita facis? Qui, cum vult, sine culpa juste poenam ferre potest, sicut culpanti, ne poenam inferat, juste ignoscere potest. Sed forte non illa sola putetur esse poena eorum qui pro originali tantum culpa damnati sunt, quod a gloria beatitudinis excluduntur, nisi etiam tormentorum cruciatibus afficiantur. Sed si alia est, quae, vel qualis sit, nescio; unum scio, quod haec magna poena et magna miseria est non habere bonum illud sine quo nulli bene esse potest, qui sic ab illo accepit esse, ut in illo haberet beatum esse.