|
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.
Si autem fortior eo, superveniens, vicerit eum, universa arma ejus in
quibus confidebat, etc. (Luc. XI). Atrium est cor; fortis armatus,
malitia; fortior superveniens, sapientia; arma, membra. Sapientia primum
malitiam capit, per cognitionem eam deprehendens; postea ligat, ab opere
cohibens: deinde flagellat, quia pravus affectus quasi duris quibusdam
flagellis caeditur, quando per studium disciplinae ab eo quod appetit
refrenatur; novissime quasi membris in crucem extensis et divisis a se
clavis, configitur, quando, divisis a se vitiis, timore Dei animus
penetratur, quando simul omnia vitia fortia sunt, quia mutuo se muniunt,
ut gula luxuriam, pompa superbiam, et caetera. Divide ergo illa et ab
invicem disjunge; et sic confige timore Dei carnes tuas, ut malitia in
te moriatur. Non autem mireris si sapientia malitiae facit quod a
malitia prius ipsa sustinuit. Prius malitia crucifixit sapientiam;
postea sapientia, praevalens, crucifigit malitiam.
|
|