|
Quod sine culpa fieri non potest, faciendum non est; et si aliquando
conceditur, ipsum malum non est. Indulgentia eget, quia non sine malo
est. Propter hoc clamat Apostolus, post peccatum: Bonum est homini
mulierem non tangere (I Cor. VII), quod quidem peccatum non esset, si
sine peccato fieri posset. Nunc ergo, quia sine culpa fieri non potest,
si non fit, meritum est; si fit, indulgentia eget. Ita non correcto
corrigendi potestas negatur. Arguere vis peccantem fratrem tuum, vide si
potes sine culpa. Quid est sine culpa? pure, pacifice, sine malitia,
sine ira. Alioquin, si irasceris, cum irascentem reprehendis, cadis in
vitium quod damnas, et testis efficeris contra te. Si talis es, dimitte,
noli tangere, ne tibi dicatur: Medice, cura teipsum (Luc. IV). Et, Qui
sine peccato est, mittat in eam lapidem (Joan. VIII). Ille quidem
increpandus est, si a te non est. Si adulteram lapidare vis, audi quod
dictum est: Si quis sine peccato est, mittat in eam lapidem. Illam
judicandam non nego, sed te judicem nolo. Propterea semper time ne
festines ad arguendum.
|
|