TIT. CLVI. De duplici perfectione charitatis.

Duobus modis charitas perfecta dicitur: constantia et devotione. Constantia perfecta est charitas, quando fortis est ad omnia adversa toleranda; devotione perfecta est, quando plene succensa est ad ea quae recta sunt appetenda. Constantia perfecta est, quando sic viget ut non possit superari: devotione perfecta est, quando sic ardet ut amplius non debeat inflammari. Prima perfectio aliquando huic vitae conceditur; secunda vero ad futuram reservatur. Constantia in Petro, ardor in Joanne. Constanti dicitur: Confirma fratres tuos (Luc. XXII); tenero autem: Sic eum volo manere, donec veniam (Joan. XXI).