|
Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier (Eccli. XLII). Si per
sensualitatem mystice mulierem intelligere volumus et per rationem virum
contrarium, fortassis erit quod dicit Scriptura quia primo homini,
recens plasmato, cum adjutorium quaereretur in omnibus animantibus,
simile inveniri non potuit. Propter quod et mulier postea ei facta est
in adjutorium illius, utique similitudinis, quae in caeteris omnibus
inventa non fuerat; ut autem eamdem similitudinem haberet cum ipso,
facta est de ipso, quia omnis similitudo aut aemulatio est, aut origo.
Quapropter quaeramus duo similia, prius unum in uno, postea duo ex uno.
Quando solus vir erat et adhuc in viro mulier erat, quasi duo in uno
erant, et duo unum erant. Quando autem mulier de viro facta est, unum
quodammodo duo factum est, et divisit se unitas, ut una similitudo in
duobus constaret. Itaque quaeramus duo in uno, vel potius duo ex uno in
similitudine una. In quo uno masculus et femina unum sunt in Christo
Jesu. Quid ergo illud unum est in quo et ex quo duo sunt in similitudine
una? Respiciamus ad interiorem hominem. Illic quiddam est ad coelestia
et superna intendens, et hoc sapientia dicitur; et rursum quiddam ad
transitoria et caduca respiciens, et prudentia vocatur, et haec duo ex
ratione una sunt, et in ratione una consistunt, et dividit se ratio in
duo, sursum et deorsum: sursum in sapientia, deorsum in prudentia;
sursum in masculum, deorsum in feminam: ut masculus superior sit et
regat, femina inferior et regatur. Caput mulieris vir, caput viri
Christus, caput Christi Deus (I Cor. XI; Ephes. V). Prudentia sapientiam
regit. Sapientia vero verbum Dei. Verbum autem Dei ab ipso est cujus
est, Prudentia, quasi mulier curam domus agens, circa ea quae carnis
sunt stringitur. Sapientia vero, quasi vir in longinqua sagacitatem suam
extendens, per amplitudinem spiritualis contemplationis evagatur. Hinc
est quod mulier illa fornicaria quae propter absentiam disciplinae simul
et continentiae modestiam postposuerat, virum suum peregre profectum
asserit, domumque ac cubile amatoribus suis pictis tapetibus in
blandimenta voluptatis se stravisse testatur (Prov. VII), quia nimirum
prudentia in terrenis et transitoriis pressa, cum per praesentiam
sapientiae superioris non regitur, desideriis carnis suae quasi
quibusdam amatoribus per illecebrosas species rerum visibilium ad
illicitam delectationem famulatur. Fortis autem illa mulier, quam
Sapientia commendat, quia bene domum suam disposuit, laudata est a viro
suo, fructum capiens ex operibus manuum suarum (Prov. XXXI). Haec est
ergo benefaciens mulier, quae tamen iniquitati viri comparari non potest
ut in hoc manifeste demonstretur quantum distet ab aequitate illius
malefaciens, si nec benefaciens iniquitati ejus potest coaequari.
Considerate modo quando mulier benefacit, et in quo benefacit. Quando
facit quod facere debet, benefacit. Quid facere debet? Prudentia
dicitur, quia providere debet ea scilicet quae necessaria sunt et
commoda carnis suae, quoniam ipsi commissa est cura illius. Vir autem
quando benefacit, et in quo benefacit? Quando sapientia sursum intendit,
appetens, et desiderans ea solum quae beneplacita sunt Deo, tunc vir
benefacit. Vir ergo benefacit, quando sapientia ad superius suum amore
et desiderio intendit. Mulier autem benefacit, quando prudentia
inferiori suo infirmanti curam ac sollicitudinem impendit. Vidistis
hominem commoda carnis suae studiose ac callide perquirentem, et pro
ipsius delectatione complenda studio atque intentione assidua
insistentem: hic mulier erat benefaciens. Vidistis rursus hominem gustu
interni saporis roboratum, carnem suam affligentem et pro intuitu
supernae remunerationis non solum superflua, sed etiam necessaria
subtrahentem: hic erat vir inique agens. Si enim aequitas est, cum carni
quod suum est tribuis, non immerito iniquitas vocatur, quando quod
debitum est illi non impendis. Sed tamen melior est iniquitas viri quam
benefaciens mulier: quia melior est qui, per coeleste desiderium
accensus, carnem suam necessaria etiam subtrahendo affligit, quam qui,
per carnalem affectum resolutus, desideriis ipsius per omnia quae
commoda sunt illi satisfacere contendit. Mulier malefacit, quando, per
imprudentiam vel per pigritiam ligata, carnem suam negligit, vel per
sollicitudinem vanam distracta ad superflua quaerenda se effundit.
Quando ergo benefacit mulier, virtus non est; sed quando malefacit,
culpa. Iniquitas autem viri desiderium est justitiae; bonitas autem
perceptio gloriae. Si ergo vir iniquus est ad justitiam, mulier autem
bona ad naturam, melior profecto est iniquitas viri quam benefaciens
mulier, quia si natura bona est in conditione, justitia melior est in
retributione.
|
|