TIT. CLIX. De Filii Dei generatione aeterna.

Quando Pater coaeternum sibi Verbum genuit, tunc dixit, Filius meus es tu (Psal. II). In verbo dixit, et Filius meus es tu, genuit. Quia vero generatio transitoria non est, dicitur hodie; et quia perfecta, genui. Ideo enim per praeteritum dicitur, ne putetur imperfecta; et ideo per hodie quod est praesens, ne transacta.