|
Tria sunt in sermone Dei: Elementa, exordia et completiones. In
elementis expressio vocis sed intelligentia non est: in exordio sermonis
intelligentia est, sed perfecta non est; in completione sermonis,
perfecta intelligentia est. Figurae Veteris Testamenti elementa fuerunt
sermonis Dei. Praecepta Decalogi exordium fuerunt sermonis Dei.
Praecepta novi Testamenti completio sunt sermonis Dei. Prohibitio
porcinae carnis elementum fuit sermonis Dei. Prohibitio moechiae
carnalis, exordium; prohibitio spiritualis moechiae, completio. In
Veteri Testamento iterum quando dictum est: Carnem cum sanguine non
comedetis (Gen. IX), elementum fuit; quando dictum est: Non occides
(Exod. XII), exordium; quando dictum est: Si quis irascitur fratri suo
sine causa, reus erit judicio (Matth. V), completio. In Veteri
Testamento vox fuit, in Novo intellectus, in vita aeterna, res. In
Veteri Testamento via fuit, in Novo, veritas, in aeternitate, vita. Unde
dicitur: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV). Idem enim et ibi via
fuit, et hic veritas est, et illic vita erit.
|
|