|
In refectione duo sunt: potus et cibus. Potus facile sumitur sicut est.
Cibus sumi non potest nisi cum labore quodam masticetur. Ea quae in
Scripturis inveniuntur facilia ad intelligendum, potus sunt; quae
difficilia et obscura, cibus. Quae facilia sunt ad intelligendum et
suavia ad faciendum, lac sunt, id est potus dulcis. Quae facilia sunt ad
intelligendum et gravia ad faciendum, vinum sunt, id est potus austerus.
Quae difficilia sunt ad intelligendum et gravia sunt ad faciendum, sunt
panis doloris. Quae difficilia sunt ad intelligendum et dulcia ad
faciendum, panis exsultationis. Quatuor igitur sunt quae reficiunt:
potus dulcis et potus amarus, et cibus amarus et cibus dulcis. Item
quatuor sunt genera reficiendorum: Alii, qui solo lacte nutriuntur;
alii, quibus cibus frangitur et masticatur; alii, quibus non masticatur,
sed frangitur; alii, quibus nec masticatur nec frangitur. Qui in
praeceptis Dei ea tantum quae facilia sunt ad intelligendum libenter
audiunt, et quae levia sunt ad faciendum obedienter agunt, ii quasi
lacte nutriuntur. Alii autem ad solidum cibum habiles sunt, quia in
praeceptis Dei et fortia agere et obscura intelligere possunt, si tamen
obscura per expositionem fracta aperiantur, et dura per exhortationem et
consolationem masticata emolliantur. Praecepta enim fortia per rationem
faciendi franguntur, et per blandimenta et consolationes masticantur, ut
infirmiores quosque nutrire possint. Alii sunt qui non indigent cibo
masticato, sed fracto, quia voluntate parati sunt, ubi rationem faciendi
agnoscunt. Alii autem in praecepto obedientiae rationem faciendi
quaerere indignum existimant, quia pro solo praecepto obedientiam debere
se putant. Isti cibum verbum Dei et frangunt et masticant, quia fortes
fide nec in occultis rationem importune exigunt, et charitate ferventes
in difficilibus exhortationem non exposcunt. Infantibus lac datur.
Pueris cibus frangitur et masticatur. Juvenibus non masticatur, sed
frangitur. Viris nec masticatur nec frangitur, qui exercitatus habent
sensus, ut possint uti solido cibo.
|
|