|
Duplex est sensus animae. Sensus enim animae sunt intelligentia et
sapientia. Sensus intelligentiae ad cognitionem pertinet; sensus
sapientiae, ad virtutem. Sensus intelligentiae foris exercetur per
lectionem, intus per meditationem. Sensus sapientiae foris exercetur per
operationem, intus per tentationem. Sensus intelligentiae est bonum
cognoscere, sensus sapientiae est bonum amare. Quidam interius sensu
intelligentiae vivunt, et sensu sapientiae mortui sunt. Quidam interius
sensu sapientiae vivunt, et necdum sensu intelligentiae plene vivificati
sunt. Alii nec intelligentiae nec sapientiae sensum percipiunt. Alii et
intelligentiae et sapientiae sensu vivunt. Sensus sapientiae et
intelligentiae in quibusdam usu exercitatus acuitur, in quibusdam vero
ipso exercitationis suae usu amplius hebetatur. Hinc est quod quibusdam
ex frequenti auditu obtusis verbum Dei in fastidium vertitur. Alii, ex
quotidiana auditione amplius ad amorem verbi inflammantur. Sic filii
Israel in deserto usu manna fastidiunt, et duo discipuli in via
loquentis Jesu sermonibus corde inardescunt. Ita machaera cotis
confricatione acuitur, et culter assidua soli scissione hebetatur. Vomer
sulco attritus splendescit, et cacabus assidua flammae lambentis
adustione offuscatur. Sed vae qui de bono deteriores fiunt!
|
|