TIT. CLXIV. Quod Deus tribus modis cor emollit.

Tribus modis Deus cor emollit: Primum, per inspirationem, bonam voluntatem creando; postea, per aspirationem, excitando; deinde, per occasionem foris adhibitam, quasi viam aperiens, ad perfectionem provocando. Per inspirationem, ponit, per aspirationem impellit, per occasionem trahit. Ponit ad volendum, impellit ad appetendum, trahit ad perficiendum. In cordibus autem malorum Deus pravas voluntates nec inspirando creat, nec aspirando excitat. Tantummodo secundum dispensationem suam aliquando manifestam, aliquando occultam, semper autem justam, occasionem aliquando foris adhibendo justo judicio praecipitat. Ergo in cordibus bonorum voluntates rectas primum intus ipse facit, et deinde easdem foras ubi voluerit et quantum voluerit, ad effectum dirigit. Pravas autem voluntates ipse intus non efficit, sed a semetipsis interius corruptas secundum suae voluntatis arbitrium ad dispensationis intimae ordinem complendum inflectit. Bonas igitur voluntates Deus operatur; malas vero non operatur: tamen et per bonas et per malas voluntates non malum, sed bonum operatur. Igitur utrisque non praebet originem, ut sint; sed utrisque viam aperit, ut perfici possint: et idcirco etiam si voluntas mala est, potestas mala esse non potest, quia, cum a nobis est quod volumus, ab ipso est ut voluntatem implere possimus. Ergo nec per inspirationem nec per aspirationem Deus corda malorum obdurat, sed solum per adhibitam foris occasionem. Sic Pharaonem et Aegyptios obdurasse dicitur, quemadmodum scriptum est: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, etc. (Psal. CIV.) Non pervertendo voluntates eorum, ut malae essent, sed, inclinatis ad pravitatem foris, viam aperiendo, ut ruerent. Nam cum populum suum, filios videlicet Israel, in oculis eorum et numero auxit et divitiis sublimavit, tunc nimirum corda adversariorum prosperitati suorum invidentium livoris tabe astrinxit. Unde ergo extulit, inde illos obduravit, non quidem intus aspirans augmentum malitiae, sed foris provocans intuitu aemulationis perversae. Adhuc etiam quotidie, cum mentibus humanis congrua internis motibus suis extrinsecus occasio opponitur, ut qui in sordibus sunt amplius sordescant, et justi amplius justificentur (Apoc. XXII).