TIT. CLXV. De libertate et servitute charitatis.

Per charitatem Spiritus servite invicem (Gal. V). Nota utrumque in charitate, et servitutem et libertatem, Tunc quasi libera est charitas, cum sine acceptione mandati sponte se exercet in privatis quibusdam operibus charitatis; tunc autem quasi servilis, cum, propriis voluntatibus postpositis, omnimodo se accommodat voluntatibus proximorum implendis, et, cohibens se circa propria, dilatat et exercet se circa aliena. Sed multo magis haec libera est, quia hoc ipsum facit eam liberam, quod se libere omnium subjicit servituti.