TIT. CLXVII. De essentia et forma animae. |
Duo sunt in anima, essentia et justitia, quae forma est illius. Secundum formam creatur, sed secundum essentiam innovatur. Forma enim omnino potest perire; essentia non omnino perit, sed deformatur amissa forma. Unum est illud: Spiritum innova in visceribus meis (Psal. L). Et de justitia creanda: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum, etc. (Ibid.) |