|
Tribus modis accipitur natura in sancta Scriptura: Accipitur pro illo
optimo statu primae conditionis in quo primus homo conditus est:
secundum quod dicuntur omnia naturaliter esse bona. Accipitur et pro
reliquo illius statu, quod post lapsum superest, et viget in mente
hominis: secundum quod habetur in Epistola ad Romanos: Judicabit id quod
ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et
circumcisionem praevaricator es legis (Rom. II). Quod est dicere:
Gentiles qui implent legem per vim rationis sibi innatam, quae est in
appetitu boni, illi tales judicabunt Judaeos. Accipitur in tertia
acceptione pro corruptionis statu in quo omnes nascimur. Unde Apostolus:
Natura sumus filii irae (Ephes. II).
|
|