TIT. CLXIX. Quod Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.

Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V). Huic sententiae contrarium esse videtur quod ipse Filius de se dicit: Ego non judico quemquam (Joan. VIII). Sed nos oportet verba divina ita intelligere, ut non discrepent testimonia veritatis. Quapropter discernamus paulisper qualitatem judiciorum, ne forte interpretatio confusa intelligentiam nostram coarctet. Quatuor ergo sunt judicia: secundum praescientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum praescientiam judicati fuimus antequam essemus; secundum causam judicamur ex quo boni vel mali esse incipimus. Quid est enim judicium nisi discretio? Quos igitur prius discrevit praescientia, illos postmodum discernit causa. Sed nos de Filio dicere non possumus quod ipse vel solus sine Patre et Spiritu sancto praescientiam futurorum habeat, vel solus causas hominum occultas discernat. Et ideo cum dicitur: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, de his judiciis intelligere non possumus quae Patri simul et Filio et Spiritui sancto communia esse scimus. In his ergo quae supersunt duobus sententiam quaeramus. Haec enim duo, id est judicium secundum operationem et judicium secundum retributionem, ad solum Filium referuntur. Quorum alterum, id est judicium secundum operationem, dispensat nunc per ministeria hominum; alterum vero, id est judicium secundum retributionem, postmodum exhibebit per semetipsum. Judicium enim secundum operationem est quando judicantur opera hominum, non homines; judicium autem secundum retributionem, quando pro operibus suis judicabuntur homines. Alterum ad praesens tempus pertinet, alterum ad futurum. Alterum a Deo concessum est hominibus servis Dei, per eos et in eis judicante Deo; alterum per semetipsum implebit, praesentibus et attestantibus servis suis, homo Deus. Opera namque hominum sub Deo judicare homo potest; homines autem pro operibus suis judicare non hominis, sed Dei est. Potest enim homo pro modo suo et ordine opus proximi, si tamen manifestum est et judicio subjacet, vel probare, si bonum, vel improbare, si malum est, sic tamen ut eos quorum opera vel probat vel improbat judicare non praesumat, quia et ii, quos aliquando perversa agere conspicimus, in bono consummari videmus; et saepe qui bona multa in conspectu hominum faciunt, conversi tandem retrorsum infausto fine vitam claudunt.

Propterea, ut dixi, homines qui futura praevidere nequeunt, de praesentibus tantum judicare possunt, ut eos etiam quorum facta damnabilia reputant, damnare ausu temerario non praesumant. Hoc est judicium quod Christus Petro, et cum Petro omnibus vice sua fungentibus concessit dicens: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI); et: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis (ibid.). De judicio autem retributionis ait Apostolus: Tu quis es qui alienum servum judicas? Suo Domino stat aut cadit (Rom. XIV), videlicet ostendens quod ille solus potestatem habet, sive ad mortem sive ad vitam judicare homines, et suae servituti subjicere, qui pro eis pretium sui sanguinis dedit, et eos a servitute diaboli redemit. Omne ergo judicium Pater dedit Filio, ut ipse in praesenti per servos suos vice sua fungentes judicet facta hominum; in futuro autem homines pro factis suis judicet per semetipsum. In judicio itaque praescientiae et causae Pater simul et Filius et Spiritus sanctus judicant et examinant justitiam. In judicio operationis et retributionis solus Filius sive per se sive per servos suos, quos ipse ad hoc ordinare voluit, judicii profert sententiam. Solus ergo judicat Filius qui solus omne judicium dispensat, sive, ut diximus, in praesenti quando per vicarios suos causas aequitatis peragit, sive in futuro, quando ipse ad judicandum secundum formam humanitatis visibiliter se manifestabit. Ex his satis colligi potest quomodo Filius omne judicium acceperit, et tamen neminem judicet, quia sicut in forma hominis accepit in omni judicio solus proferre sententiam: ex forma hominis non habet, sed ex majestate divinitatis ut non solus, sed simul cum Patre et Spiritu sancto dictet justitiam. Propterea in alio loco secundum formam susceptae humanitatis loquens ait: Ego sicut audio judico (Joan. V). Ipse enim sicut audit judicat, quia ex interna dispositione trahit omne judicium quod foris dispensat. Sed est adhuc aliud quod in his verbis considerare possumus: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Habuit enim Deus Pater judicium cum homine quem creaverat ut contemptus sui poenam exigeret. Habuit judicium cum diabolo, ut invasionis et rapinae quam fecerat hominem seducendo, causam redderet; sed quia solus Filius per incarnationis mysterium et diabolum vicit et hominem a potestate ejus eripuit, quasi a Patre acceptum judicium solus explevit. Omne autem judicium a Patre accepisse dicitur, quia et primum pro homine, postea de homine, ac deinde hominem judicare mittebatur. Pro homine judicavit, quando eum a potestate diaboli eripuit. Unde ait: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII). Nunc autem de homine judicat, quosdam per gratiam vocans, quosdam vero per justitiam reprobans, et in ipsis vocatis alios incremento virtutum promovens, alios autem a gratia decidentes relinquens. In futuro autem hominem judicabit, quoniam unicuique secundum opera sua reddens, ad gloriam alios destinabit, ad poenam alios.