|
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI). Minus est debita dimittere quam inimicos diligere.
Christiano autem ad perfectionem virtutis dicitur, ut non solum non
odiat, sed etiam ut diligat inimicos. Sed quia ad hujus praecepti
eminentiam non omnes ascendere possunt, ne fiduciam orandi
imperfectiores perdant, quibus fortasse non odisse inimicos sufficere
potest, ipsa orationis conditio sic temperata est. Sed cavendum
summopere est iis qui in suis precibus exaudiri desiderant, ut si necdum
affectum charitatis inimicis impendere praevalent, saltem fraterni odii
nihil in corde residere permittant, ut fiducialiter dicere possint:
Dimitte nobis debita nostra, etc. Nam ex conditionis ratione si non
perfecte dimittunt, ipsi se sua oratione magis constringunt. Sunt namque
qui sic dimittunt ut vindictam quidem injuriae non exigant, et tamen ab
animo odium inimici non excludant. Quod si nos tali modo debita nostra
dimitti petimus, quid aliud petere convincimur, nisi ut nos odiat, et
nos puniat Deus? Omnis ergo amaritudo et rancor necesse est ab animo
excludatur, ut pura conscientia precibus citius effectum tribuat, si in
animo nostro nihil resederit quod eum, quem fallere non possumus,
offendat.
|
|