TIT. CLXXI. Quod amor Dei sit vita cordis.

Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur considera. Si enim humana mens sine amore esse non potest, aut seipsam aut certe aliud aliquid a se diligat necesse est. Quia vero in seipsa perfectum bonum non invenit; si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet ergo, si feliciter amare desiderat, ut aliud aliquid praeter se quod amet inquirat. Si autem imperfectum aliquid extra se amare coeperit, amorem quidem suum irritat, sed miseriam non excludit. Feliciter ergo non diligit, donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium se convertit. Quia vero summum et verum bonum Deus est, solus ille feliciter amat qui Deum amat; et tanto felicius quanto amplius. Haec est igitur vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per desiderium figitur; nec ultra quidquam appetit, sed in eo quod tenet, quadam felici securitate delectatur. Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor repellit, quodammodo in idipsum jucunditatis sine vexatione requiescit. Sed quia humanae mentis infirmitas, ut non dicam semper non, sed vix aliquando, in illam divinae contemplationis dulcedinem figi potest, quodam interim studio ad illam ad quam necdum pertingere sufficit stabilitatem assuefacienda est: id est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo in consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud teneamus, ut dum semper minus instabiles esse satagimus, tamen aliquando donante Deo vere stabiles fieri valeamus. Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus iste mundus quasi quoddam diluvium est: quia omnia quae in hoc mundo sunt ad similitudinem aquae incertis eventibus fluctuando decurrunt. Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna promittit, quasi a quibusdam fluctibus sic a mundi hujus cupiditate in superna animum attollit, et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non potest, quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis ergo aeterna non credens, sola quae transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus impetus aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem aeterna bona et credit et diligit, hic in navi positus fluctuantis maris undas securus pertransit. Et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam quodammodo in fluctibus terrae stabilitatem imitatur. Primum ergo si hoc mare magnum illaesi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus. Deinde navem fidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere debemus, et diligamus quod credimus. Sicque et lex Dei in corde nostro sit per rectae fidei cognitionem, et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem. Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc quam dixi navem sive arcam in corde tuo aedificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad portum quietis pervenias, duo opera Dei considera: videlicet opus conditionis et opus restaurationis. Opus autem conditionis est creatio coeli et terrae et omnium quae in eis continentur, quae sex diebus facta sunt; opus vero restaurationis, incarnatio Verbi, et omnia quae a principio mundi usque ad finem vel ad ipsam praenuntiandam praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura sunt. Quae omnia sex aetatibus fiunt; sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem Catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt, quia in eis suae salutis remedia agnoscunt. Haec autem partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus, ut in arca spiritali prima sit mansio opera hominum, secunda opera angelorum, tertia opera Dei. Supremus cubitus auctor universorum Deus.