|
Duobus modis diabolus humilitatem in nobis oppugnat, per injuriam
videlicet, et per reverentiam. Aliquando enim instigat homines, ut
injuriam nobis inferant; ac per hoc ad indignationem, et ad iram, et ad
impatientiam nos pertrahere nititur. Aliquando facit illos nobis
reverentiam exhibere, et sic ad vanam gloriam, et inanem laetitiam nos
inclinare conatur. Nos vero si contra haec bella inimici humilitatem
nostram illaesam custodire volumus, mala nostra jugiter ante oculos
habere studeamus. Mala autem dico non solum interiora, quae ad
iniquitatem et culpam pertinent, sed etiam exteriora, quae pertinent ad
utilitatem: sicut est ignobilitas generis, inopia, quae est mater
paupertatis; debilitas corporis, et si qua sunt talia quae hominem
humiliant. Nam si culpas nostras et miserias nostras bene et attente
inspicere volumus, tunc fortassis nec indignum judicabimus, si nobis
inferatur injuria; nec dignum, si reverentia exhibeatur. Saepe autem
diabolus, quos per injuriam quasi impingendo non valet prosternere, per
reverentiam quasi occulte suffodiendo nititur supplantare. Mens etenim
hominis citius in laude sui decipitur, quia quod libentius accipit,
difficilius repellit; nam dum bona sua nonnunquam foris laudari audit,
et quodam modo ad semetipsam reversa, iterum esse considerat id quod
dicitur, libere jam et quasi sine culpa in adulatione sui delectari se
posse arbitratur. Cumque se tantummodo testimonio veritatis consensum
praebere existimat, non ipsa eam veritas, sed adulatio potius delectat.
Ut autem prorsus ab elationis vitio innocens esse videatur, majori adhuc
calliditate se palliat; et postquam id quod dictum est de se verum esse
consenserit, ne ullo modo sibi tribuere existimet, statim se ad
gratiarum actionem convertit. Haec autem confessio modo mirabili non ad
humilitatem, sed ad elationis augmentum proficit, quoniam tanto jam
fiducialius apud semetipsum extollitur, quanto manifestius bonum suum
non a se, sed a Deo esse confitetur. Pharisaei prorsus superbia
dicentis: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum,
raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in
Sabbato, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII). Et vide quomodo
virus pestilentiae paulatim se diffundit. Primum fortassis aliquod unum
bonum in nobis laudatum fuerat, sed dum mens ex eo incaute extollitur,
continuo caetera quoque in memoriam veniunt, ut amplius ad elationem
accendatur. Replicat studiose cuncta bona sua praeterita, atque in unum
omnia coacervans dum, quasi per praeteritorum memoriam, in praesenti
beneficio gratiarum actionem amplificare fallaciter satagit, veraciter
in suis oculis ex consideratione tantarum virtutum intumescit. Dumque in
sui admiratione occupata defigitur, paulatim jam et eum a quo hoc habet
oblivisci incipit; et quasi sibi jam sufficiat quod est, mala sua
amplius ad memoriam reducere non dignatur. Tunc hostis postquam intus
cor tumidum videt, et hominem in suis oculis magnum effectum, continuo
opprobria foris et injurias admovet, quia scit quod decepta mens tanto
jam eas impatientius susceptura sit, quanto magis in se nihil, nisi quod
laude dignum est, agnoscit. Quapropter oportet, si humilitatem integram
et perfectam servare cupimus, animum ab agnitione nostri avertamus, et,
accepta contumelia, discamus nocenti non irasci, sed compati, et id quod
ab eo patimur existimemus non malitiae illius, sed meritis nostris
debere imputari. Tria denique sunt, per quae humilitas adversus illatam
contumeliam se defendit: Primum, ut consideremus culpam nostram, qua
meruimus ut talia patiamur; deinde, ut cogitemus quod quoties ad nostri
laesionem excitatur proximus, hoc quasi non ille, sed in illo justo
judicio suo ad nostri probationem sive jubendo sive permittendo operetur
Deus; postremo, ut consideremus quod malum agenti non irascendum, sed
compatiendum sit, sicut corporaliter infirmanti, sive plagam aut vulnus
habenti, nemo sana saperet qui non potius condolendum quam irascendum
existimaret. Peccata enim quasi quaedam sunt vulnera animarum; et omnis
qui male agit, non quasi ex virtute agens, sed, quasi a virtute
deficiens et veluti quadam phrenesis aegritudine laborans, pie
tolerandus est. Prima ergo consideratio suadet nobis justitiam, secunda
reverentiam, tertia misericordiam. Contra reverentiam autem et
laudationem per eamdem malorum suorum memoriam hoc modo se defendere
debet humilitas. Quoties adulatione laudantium sive reverentiam
exhibentium pulsari exterius atque tentari se senserit, non attendat
neque cogitet utrum verum sit quod de se dicitur, aut dignum quod sibi
exhibetur, sed statim ne decepta mens per inanem gloriam laudem qua
foris pulsatur intro suscipiat, ex ipso suo vitio ei opponere curet unde
potius erubescat, dicens cum Psalmista: Avertantur statim erubescentes
qui dicunt mihi: Euge, euge (Psal. LXIV). Quisquis enim laudatus de
veritate consulturus conscientiam adit, ex eo ipso jam consentire in
adulationem convincitur, quia occasionem approbationis ejus non
quaereret, nisi eam a principio retinere quam abjicere maluisset. Et
ideo fit nonnunquam ut talem justo judicio Deus, quia intentionis ejus
pravitatem considerat, veritatem discernere non permittat, et
testimonium conscientiae jam illi respondeat non ad id quod quaerere se
finxit, sed quod invenire desiderabat. Sic Balaam cum a Balac rege
Moabitarum ad maledicendum filiis Israel proposita mercede invitaretur,
a Domino quaerit an ire debeat, et eundi licentiam accipit; cui tamen
post haec eunti angelus Domini in via occurrens obstitit (Num. XXII).
Quid est hoc? Si bona fuit via, cur angelus ei obstitit? aut si mala
fuit via, cur Deus ei licentiam eundi concessit? Sed nimirum pravitas
menti illius hoc meruit, ut illud potius ei Deus responderet quod ipse
magis audire desideravit. Nam qui avaritia caecatus ire volebat, etiam
priusquam inquireret an ire deberet, dum ei licentia eundi conceditur,
ad perficiendum solummodo id quod concupierat relaxatur. Nec praecepto
Domini ad id faciendum inducitur, sed permissione Domini facultas
volenti condonatur, quia, etsi aliud Dominus quaerenti respondisset, non
ire cupientem doceret, sed remanere nolentem cogeret. Sic profecto
animus delectatione laudis suae corruptus conscientiam de veritatis
testimonio consulit, non quod veritatem invenire diligat, sed quia id
quod magis esse desiderat, majori attestatione firmare concupiscit.
|
|