|
Tres sunt naturae ignis, quod nascitur, quod pascitur, quod depascitur,
hoc est quod oritur, quod nutritur, quod consumit. Et secundum istas
tres naturas recipit undecim species. Prima est quae fit per remotionem;
quae nec nascitur, nec pascitur, nec depascitur: qualis est ignis solis
et gehennae. Non nascitur quia extra originem non habet; non pascitur,
quia nutrimento non indiget; non depascitur quia in subjectam materiam
non ardet. Secunda species est quae tantum nascitur, non pascitur, nec
depascitur: qualis est fulgor expressus a nubibus, qui nec urit nec
findit, moxque exstinguitur. Tertia species est quae tantum pascitur,
non nascitur, nec depascitur: qualis est ignis oculorum, qui in viridi
pascitur: non nascitur, quia naturalis est; nec depascitur, quia
consumens non est. Quarta species est quae tantum depascitur, non
nascitur, nec pascitur: qualis est ignis solis. Extrinsecus enim
depascitur. Unde nec sordes ei appropinquare possunt; quas non sibi
incorporando, sed in nihilum redigendo consumit. Et haec est differentia
inter ignem solis et ignem gehennae, quod ignis solis extrinsecus
depascitur; ignis vero gehennae nec extrinsecus illud in quod ardet, nec
intrinsecus illud in quo ardet demolitur. Commune ergo habent non nasci,
quia aliunde non oriuntur; habent eommune non pasci, quia per aliquam
materiam non nutriuntur, sed ex semetipsis vivunt; habent commune
intrinsecus non depasci, quia substantiam suam non consumunt. Differunt
autem quod ignis solis extrinsecus depascitur, non ignis gehennae. Hae
sunt quatuor species simplices ignis. Sequuntur tres duabus
proprietatibus compositae per singulas. Quinta species ignis est quae
nascitur et pascitur, non depascitur: qualis est calor in ovo, qui et de
corpore foventis oritur et nutritur, sed substantiam ovi non depascitur:
talis est et radius solis in luna. De sole oritur et nutritur; et corpus
lunare non depascitur: similiter radius solis lucens in arido. Sexta
species est quae nascitur et depascitur, non pascitur: quale est fulgur
expressum de nubibus, quod nascitur, quando de collisis nubibus exit, et
depascitur illud quod urendo consumit; sed non pascitur, quia subito
evanescit. Septima species est quae pascitur et depascitur, non
nascitur: qualis est calor naturalis. In corpore non nascitur, quia
naturalis; pascitur autem cibis et vestimentis, et depascitur humores
corporis. Deinde sequuntur quatuor reliquae ex tribus proprietatibus
singulae constantes. Octava est quae seorsum nascitur, simul pascitur et
depascitur. Qualis est ignis excussus de silice et in lignis receptus.
De silice nascitur, et in lignis pascitur, et ligna depascitur. Nona est
quae seorsum pascitur simul nascitur et depascitur: qualis est ignis
excessus de glacie et sulphure receptus. De glacie nascitur, et glaciem
depascitur, et sulphure pascitur. Decima est quae seorsum, depascitur
simul nascitur et pascitur: qualis est radius solis lucens in humido. De
sole nascitur et pascitur, et humorem depascitur. Undecima est quae
simul nascitur, pascitur et depascitur: qualis est ignis exiens de ligno
et ardens in ligno.
Istae sunt undecim species ignis quae fortassis aliquid significare
poterunt, unde utilitas proveniat, si fuerit qui sciat de visibili igne
excutere ignem sapientiae. Ignis solis qui nec nascitur, nec pascitur,
nec depascitur, significat aeternam charitatem Dei, quae in ipso
naturaliter existens, cum sit perfecta, augeri non potest, et, cum sit
aeterna, non potest exstingui. Hoc igne impii quia intus ardere
noluerunt, foris ad ignem gehennae comburendi pervenerunt, quodammodo
simile pro simili suscipientes, ut talem ignem caro foris inveniret in
poena, qualem ignem mens intus perdiderat in conscientia. Considera ergo
tres ignes istos, ignem solis, ignem charitatis, ignem gehennae. Ignis
solis visibilis ostendit tibi invisibilem ignem charitatis, et monet ut
eum quaeras. Ignis autem gehennae visibilis poenam tibi minatur, si
perdideris invisibilem ignem charitatis. Uterque charitati similatur,
uterque charitati famulatur. Iste demonstrando, ille vindicando. Illa
species ignis, quae tantum nascitur ut fulgor, significat propassiones
vitiorum, quae per cogitationem subito de corde exeunt; sed quia mens
ratione obviante eas per consensum non recipit, continuo evanescunt.
Neque enim pascuntur, dum transeunt, neque depascuntur, dum per
consensum animum non exurunt. Illa species ignis quae tantum pascitur,
ut ignis oculorum, significare potest sapientiam creatam, id est
intellectum cordis humani, quae, quasi oculus in viridi, pascitur intus
contemplatione increatae sapientiae, hoc est verbi Dei, quod nunquam
marcescit, sed semper novum est et virens. Haec est interior pascua, in
qua saginamur per contemplationem, quemadmodum in exteriori pascua, hoc
est sacra Scriptura reficimur per lectionem. Sive ergo ingrediamur per
cogitationem, pascuam invenimus Catholicam doctrinam, in qua utraque,
velut oculus in viridi, clarescit intelligentia cordis nostri. Illa
species ignis quae tantum depascitur sicut ignis solis extrinsecus,
significare potest virtutem divinae naturae, cui corruptio nulla
appropinquare potest, quae omnem creaturam innovat, et in nobis
rubiginem vitiorum exurit, non sibi incorporando, sed nihil esse
faciendo. Cujus virtus tanta est, ut ejus praesentiam sustinere non
possit quidquid consumi dignum est. Unde dicitur: Deus tuus ignis
consumens est (Deut. IV). Ipsa species ignis quae nascitur et pascitur
non depascitur, sicut calor in ovo vel splendor in luna, significare
potest charitatem in perfectis, quae a Spiritu sancto oritur et
nutritur, qui eos et per internum lumen illuminat sicut sol lunam, et
per calorem charitatis fovendo, ad virtutem fecundat sicut gallina ovum.
Sed, quia ii boni sunt, non invenit in eis quod exurat, et ideo non
depascitur, id est non consumit, sed illuminat; nam sicut solis radius
lucens in arido, sic Spiritus sanctus radians in corde mundo. In quo
arido ideo malignus spiritus requiem non invenit (Luc. II), quia sub
umbra in secreto calami, in locis humentibus dormit (Job. XL). Illa
species ignis quae nascitur et depascitur tantum, non pascitur, sicut
fulgur, significare potest transitoriam compunctionem peccatricis
animae, quae vel ex recordatione peccatorum, sive ex contemplatione
tormentorum, vel quolibet alio modo nascitur, quae per subitum fervorem
pravam delectationem depascitur, sed quia mox, ut orta fuerit,
pertransit, non pascitur, hoc est non nutritur. Significare etiam potest
hic ignis propassiones quae usque ad consensum veniunt, et sic
quodammodo animum per illicitam delectationem exurunt; sed non
nutriuntur, quia cito resipiscente ipso animo per compunctionem
expelluntur. Illa species ignis quae pascitur, et depascitur, non
nascitur, qualis est ignis naturalis in corpore, significat naturalem
fervorem animi per quem homo peccato irascitur. Qui fervor, quia
naturalis est, non nascitur. Pascitur autem zelo amoris Dei et
lenocinationem mollis animi naturali depascitur virtute, quando vitiis
indignatur, et ea contemnit et respuit.
Sed antequam de reliquis quatuor speciebus disseram, praemittenda sunt
quaedam. Septem sunt vitia capitalia, vel principalia, a quibus omnia
alia nascuntur vitia, hoc est superbia, invidia, ira, tristitia,
avaritia, gula, luxuria, sive fornicatio. Quorum quaedam aliunde habent
nascendi originem et aliunde nascendi occasionem, sicut verbi gratia,
luxuria ex carnis specie foris habet nascendi occasionem, intus in animo
habet nascendi originem, quia intrinsecus concipitur, extrinsecus
excitatur. Haec igitur diversis modis foris et intus nascuntur; intus
per originem, foris per occasionem. Sed in hoc tamen est differentia,
quod vitia non semper sunt in occasione sua, cum semper ea necesse sit
esse in origine sua. Sicut cum mulier speciosa et casta oculum luxuriosi
ad concupiscentiam trahit nescia, in animo concupiscentis est vitium,
sed non in animo occasionem concupiscendi praehentis. Aliquando tamen et
in origine simul et in occasione invenitur, ut cum adultera moechum
illicit. Igitur vitia in origine sua sunt, hoc est in animo, unde
oriuntur, sicut ignis in eo quod depascitur, hoc est in eo quod ardet.
In occasione autem sua sunt, sicut ignis est in eo unde pascitur, hoc
est in eo de quo ardet. Igitur illa species ignis, quae simul nascitur,
pascitur et depascitur, significat superbiam, quae intrinsecus nascitur,
immoderata delectatione propriae virtutis intus pascitur, quia
quodammodo mirabili crescente virtute vitium hoc non minuitur, sed
augetur; intus etiam depascitur, quia virtutem unde oritur demolitur.
Illa species ignis, quae seorsum depascitur, simul nascitur et pascitur,
significat vanam gloriam, quae intus animum depascitur, foris de
ostentatione nascitur et pascitur. Talis est etiam invidia, quae foris
de aliena felicitate nascitur et pascitur, et intus animam depascitur.
Talis est ira, quae foris de illata injuria nascitur et pascitur, et
intus animam depascitur. Talis est avaritia, quae foris de intuitu
pecuniae nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Talis est
luxuria, quae foris ex carnis specie nascitur et pascitur, et intus
animam depascitur. Talis est gula, quae foris ex conspectis deliciis
nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Potest etiam
significare haec species ignis charitatem Dei in poenitentibus, quae a
Spiritu sancto nascitur et pascitur, et peccatum depascitur. Illa
species ignis, quae seorsum nascitur simul et pascitur et depascitur,
significat tristitiam, quae ex immoderata ira foris nascitur, intus
silentio pascitur, et animam depascitur. Convenit hoc etiam aliquando
luxuriae quod foris ex specie carnis nascitur, intus pascitur
cogitatione et animam depascitur. Nonnunquam etiam simul intus et ex
cogitatione nascitur et per cogitationem pascitur, et animam depascitur.
Illa species ignis quae seorsum pascitur simul et nascitur, et
depascitur, significat luxuriam, quando ex cogitatione intus nascitur et
animam intus depascitur et foris visa pascitur. Significat etiam
avaritiam, quando intus ex acedia, id est taedio et tristitia, nascitur,
et intus animam depascitur, et foris ex contemplatione divitiarum
pascitur. Quando autem dicimus avaritiam ex tristitia nasci, tale est
quia postquam homo internum gaudium perdidit, foras mox animum in
appetitu exteriorum immoderate diffundit, ut qui intus non habet unde
gaudeat, foris gaudium quaerat: et est avaritia immoderatus appetitus
habendi. Nequaquam enim homo foris falsum gaudium quaereret, nisi prius
intus verum gaudium amisisset. Unde constat quod quemadmodum de superbia
nascitur vana gloria, et de vana gloria invidia, de invidia ira, de ira
tristitia, ita quoque de tristitia nascitur avaritia, et de gula
luxuria.
Ista breviter dicta sunt de natura ignis et de significationibus ejus.
Sed est profundum ingenium quod investigat omnia. Spiritus sapientiae
penetrat universa. In omnibus autem quae videntur, et a quibus rerum
invisibilium similitudo trahitur, solus ignis sicut loco supremus est,
ita quoque significatione est praecipuus. In eo enim invenitur
similitudo virtutis et vitii, ita ut acies mentis foris tacta per
imaginem, intro redeat ad contemplandam veritatem. Amor est enim ignis:
et est amor bonus, ignis bonus, ignis videlicet charitatis; et est amor
malus, ignis malus, ignis cupiditatis. Ignis bonus depascitur culpam;
ignis malus demolitur naturam. Ignis bonus accenditur a Spiritu sancto;
ignis malus inflammatur a diabolo. Ignis bonus charitas, fons virtutum;
ignis malus cupiditas, radix vitiorum (I Tim. VI). Ignem bonum Dominus
Jesus misit in terram, et voluit ut accenderetur (Luc. XII). Ignis malus
est de quo propheta dicit: Et adhuc ignis in domo impii (Mich. IX). De
quo Abraham et Lot liberantur; sic enim interpretatur Ur, hoc est ignis
sive incendium, de quo Abraham eductus esse perhibetur.
Sed videamus nunc quomodo in nobis operentur, hi ut ita dicam, duo
opifices, Spiritus sanctus per ignem suum, et diabolus per ignem suum.
Sciendum itaque quod aliter nos accendit Spiritus sanctus, atque aliter
diabolus. Nam Spiritus sanctus ipse ignis est, et afflando ignem in
nobis creat; diabolus autem non ignis, sed frigidus est, et nos non
afflando, sed, ut ita dicam, inflando ignem in nobis excitat. Ille creat
virtutem quae non erat, iste excitat corruptionem quae sopita fuerat.
Ideo in sacra Scriptura Spiritum sanctum per austrum, et per aquilonem
diabolum significari invenimus, quia auster calidus est ventus, et
aquilo frigidus. Et scimus quod ventus calidus afflando de suo
calefacit. Ventus frigidus de se calefacere non potest; et tamen ignem
accendit. Sic Spiritus sanctus in se habet amorem, quo nos inflammat;
diabolus autem in nobis invenit corruptionem, quam suscitat. Ille
intrinsecus suggerendo suaviter aspirat, iste extrinsecus tentationum
flatibus impingendo quassat. Ille, intrinsecus ex occulto divinitatis
suae prodiens, invinsibiliter visitat cor hominis et ineffabiliter
consolatur; iste, extrinsecus circumiens et anfractibus suae caliditatis
se involvens, semper ad ruinam insidiatur. Iste est ille princeps mundi,
quem in terra morte sua triumphatum de cordibus hominum Christus ejecit;
iste est Paraclitus, quem in coelo ad dexteram paternae Majestatis
sedens, super apostolos in linguis igneis misit. Illuc ergo Spiritus
sanctus missas est, unde spiritus malignus ejectus est, ut ille
intrinsecus habitando custodiat, iste extrinsecus impingendo exerceat.
Isto foris flante concutimur; sed illo intrinsecus aspirante non
aperimur. Sed ecce dum duorum fabrorum flatus de contrario spirantes
aspicimus, quatuor inde opera exire videmus: duo opera diaboli, et duo
opera exire videmus: duo opera diaboli, et duo opera Spiritus sancti.
Primum opus diaboli est quando illicita delectatione animum urit, et ad
similitudinem flammae foris lambendo quodammodo nigram reddit. Secundum
opus diaboli est quando per consensum peccati animum medullitus
accendit, et noxia flamma non jam foris lambendo denigrat, sed intus
cremando incinerat. Primum opus sancti Spiritus est quando invenit
peccatricem animam, et per compunctionem rubiginem peccati exurit:
secundum, quo, examinata et mundata anima, mox eam desiderio aeternorum
bonorum accendit, et quodammodo per amoris ignem liquefacit, ut jam per
desiderium currere incipiat, quae prius frigida existens male torpebat.
Et sicut massa liquefacta per fistulam in monetam funditur et formam
accipit, ita mens, amoris igne soluta per radium contemplationis usque
in imaginem divinae similitudinis currit. Amen.
|
|