|
Contemplantis anima Jerusalem dicitur, quia ipsa interiori oculo mundi
cordis veram pacem, id est Deum contemplatur. In hac Jerusalem duae
piscinae sunt, una superior, et una inferior: quae utraeque in Isaia
commemorantur. Vade, inquit Dominus ad Isaiam, in occursum Achaz, tu et
qui relictus est filius tuus Iasub, ad aquaeductum piscinae superioris
in agro fullonis (Isa. VII). De inferior piscina postea sic ait:
Congregastis, inquit, aquas piscinae inferioris, et domos Jerusalem
numerastis, et fecistis locum inter murum et murum, et aquas piscinae
veteris collegistis, et non respexistis ad eum qui fecit eam (Isa.
XXII). Si ergo Jerusalem est anima, duae naturae animae sunt duae
piscinae: Superior piscina est ratio, per quam comprehendit coelestia.
Inferior piscina est sensualitas, per quam affectat terrena. Superior
piscina aquaeductum habet in agro fullonis. Fullo est Christus, qui
pannos suos calcat, quia electos suos per tribulationem emundat, ut eos
super nivem dealbatos sibi vestimentum faciat. Civibus fullonis est ista
convallis lacrymarum, praesens scilicet mundus in quem ad conculcandum
projecti sumus; sed dum calcamur, unimur et mundamur, quia pressura
tribulationis et charitate accendit et culpam abluit. Iste est fullo qui
illa evangelica vestimenta fecerat, de quibus dictum est quod candida
erant sicut nix, qualia non potest fullo facere super terram (Marc. IX).
Sed hoc fullo coelestis praevalet quod fullo terrenus facere non potest.
Igitur fullo iste agrum habet, ubi flores inveniuntur optimi ad
colorandos pannos. Ager est sacra Scriptura, ubi pascuntur animalia Dei,
in qua inveniuntur diversarum praecepta virtutum, quasi flores quidam ad
decorandas animas, et cardui quoque corruptionum ad depectenda
superflua. In hoc agro currimus, quando divinam Scripturam legimus;
flores colligimus, quando praecepta discimus; pannos coloramus, quando
praecepta implendo virtutibus animas nostras decoramus. Patientia est in
rosa, castitas in lilio, charitas in croco, humilitas in viola, puritas
in saphiro. Bene autem per agrum fullonis transit aquaeductus piscinae
superioris; piscina enim superior, sicut jam dictum est, eminentior vis
est mentis nostrae id est ratio. Aquaeductus piscinae superioris radius
est contemplationis. Per studium autem divinae lectionis aperitur via
cordi nostro usque ad contemplandum lumen divinitatis, ut illinc, quasi
de fonte, aquae vinae spiritualium donorum descendant per radium
contemplationis ad irrigandum et implendum sinum mentis nostrae. Piscina
inferior est inferior vis animae, hoc est sensualitas. Haec habet
quinque aquaeductus, quinque sensus corporis, per quos oblectamenta
hujus mundi influunt, quasi aquae quaedam ad replendum appetitum nostrae
carnalitatis. Mundus enim fons est, aquae oblectamenta mundi,
aquaeductus sensus nostri, piscina sensualitas nostra. Isti quinque
ductus aquae quinque porticus sunt, in quibus multitudo languentium
jacet, quia, dum per quinque sensus corporis corruptionem peccati
contrahimus, quasi in quinque porticibus languidi jacemus. Sed angelus
Domini secundum tempus in piscinam descendit et movetur aqua (Joan. V),
quia dum divina aspiratio peccatorem intus tangit, illico terrore
judicii conturbatur carnalis conscientia. Et quicunque post motionem
aquae in piscinam descenderit, sanus fit a quacunque teneatur
infirmitate, quia divina gratia praeventus peccator, si vere se ad
poenitentiam humiliat, et conscientiam puram conveniens anteacta mala
districte puniendo dijudicat, de quolibet delicto veniam consequi
meretur.
Sed jam ipsa verba quae de hac piscina supra posuimus inspiciamus.
Congregastis, inquit, aquas piscinae inferioris (Isa. XXII). Non est
vitium aquas inferioris piscinae bibere, sed vitium est congregare, quia
licet nobis bonis transitoriis uti ad necessitatem, sed non diligere ad
superfluitatem; aquas enim piscinae inferioris congregat qui temporalia
bona non ad usum necessitatis, sed ad expletionem cupiditatis accumulat.
Deinceps domus, ait, Jerusalem numerastis. (ibid.) Si Jerusalem animas
dicimus, domus Jerusalem non incongrue corpora appellamus. Domus ergo
Jerusalem numerare est, considerata multitudine hominum, timere de
defectu rerum, computare sumptus corporis, et non confidere in
munificentia largitoris. Unde et postmodum subjunxit: Aquas piscinae
veteris collegistis, et non respexistis ad eum qui fecit eam (ibid.).
Quasi diceret: Temporalia bona quae transeunt et veterascunt, avare
colligitis, et Datorem eorum aeternum respicere non vultis; sed animas
ad perpetuam vitam creatas temporaliter deficere timetis. Quod autem
ait, fecistis lacum inter murum et murum (ibid.), ad eamdem cupiditatem
referendum est. Habet enim anima et exteriorem et interiorem murum.
Murus exterior est corpus, quo anima clauditur, et quodammodo
incarcerata tenetur. Murus interior est ira naturalis virtus animae, qua
vitiis irascitur, et contra tentamenta munitur, quia ad hoc data est
haec virtus animae, ut per eam contra vitia se muniat, et cuncta
tentamenta, quasi jacula quaedam, inimici propellat. Interiori muro
munita, anima omnia quae carnis sunt, si possibile esset, respuere
cupit; exteriori autem muro pressa, nonnunquam etiam ad sordes carnalium
illecebrarum descendit. Sed tunc inter murum et murum est, quando carnem
nec in necessitate respuit, nec in voluptate diligit. Non ergo culpa est
inter murum et murum ad colligendas aquas lacum facere, quia culpa non
est temporalibus bonis in necessitatibus naturam confovere; sed culpa
est necessitatis loco cupiditates admittere.
|
|