|
Nemo potest ejusdem culpae socius esse et vindex. Indignum est enim ut
ille de peccato arguere praesumat alium, qui necdum a peccato castigare
voluit semetipsum. Scriptum quippe est: Stetit Phinees et placavit
(Psal. CV). Stans etenim prostratos in turpitudine fornicationis
transfigit, et Deum placat, quia, sicut dictum est, ille solus
laudabiliter in alio peccatum ulciscitur qui, in semetipso, per amorem
justitiae erectus, ad consensum peccati non inclinatur. Hinc est
econtrario quod filii Israel, cum scelus Gabaonitarum vindicaturi contra
filios Benjamin, magis confidentia multitudinis quam zelo virtutis
excitati, in praelio convenissent, tam magna plaga prostrati sunt, ut
prima die usque ad viginti duo millia, secunda vero octodecim millia
corruisse legantur (Judic. XX). Sunt enim nonnulli qui potestate qua
caeteris praeeminent libere subjectorum culpas arguere volunt; et tamen
easdem in se culpas improba praesumptione fovere non desistunt. Sed hos
tales alienae culpae vindices ipsi iidem qui puniendi sunt perimunt,
quia cum ab eis superbe arguuntur, illa manifeste exprobrantes vitia,
ipsos sui accusatores reos ostendunt. Sed filii Israel victoriam, quam
multitudine non possunt, fletibus tandem obtinent, quia saepe praelati
subjectorum improperiis humiliati, discunt peccantium animos superba et
tumida invectione non irritare, sed blanda potius et humili admonitione
corrigere. Facile enim illius increpationi a peccantibus reverentia
tribuitur qui et sua humiliter plangere et aliena peccata misericorditer
reprehendere non dubitatur; neque tunc audet peccator se contra verba
arguentis erigere, cum in vita ejus nihil invenit quod merito possit
culpare .
|
|