TIT. CLXXVII. Mystica descriptio naturae cervae.

Dicitur de cerva quod cum vulnerata fuerit a venatore, si quidem tanta exstiterit plagae violentia ut currere non queat, debilitata ac retardata capitur et occiditur. Si vero dolor vulneris adhuc vires omnino non abstulerit, cursu elabitur et fugiens per deserta secum sagittam infixam portat. Tunc circuit gemens et dolens, nec inveniens manum quae mortiferum telum de corpore suo evellat, tandem vadit, et quaerit dictamum, et comedit ipsum: cujus succus, cum ad interiora receptus fuerit, penetrat omnia sua virtute, et perveniens usque ad vulnus potenter ejicit ferrum, atque de imis etiam visceribus emergere facit. Cerva est casta et munda anima. Sagittae sunt desideria mala. Venatores sunt daemones; qui quoties cordibus nostris, sive per visum, sive per auditum, sive per gustum, sive per odoratum, sive per tactum, de exterioribus prava desideria injiciunt, quasi venatores de longe animae sagittas mortiferas immittunt. Anima vero si per delectationem pravi desiderii usque ad consensum operis debilitatur, tunc quasi capitur et occiditur. Sin autem fugit et declinat perpetrationem pravi operis, et nihilominus tamen delectationis illicitae ferrum infixum ejicere non valet, quasi auctorem mortis effugit. Sed tamen adhuc plene mortis periculum non evasit. Sed et quod facere possit ne moriatur, in solitudinem eat et quaerat dictamum, hoc est Verbum Dei. Et cum illud sive per lectionem sacram, sive per colloquium sanctorum invenerit, sumat avide et comedat, atque illius dulcedine omnem mortiferae delectationis corruptionem expellat, et se ad integritatem pristinae sanitatis, omni periculo effugato, restituat, quia nihil citius malam quam bona delectatio excludit; et cum mens illam gustare coeperit, statim istam sponte derelinquit.