|
Si in Tyro et Sidone haec facta fuissent, etc. (Matth. XI; Luc. X.)
Demonstrare volens Dominus quod ab ipso sit et donum ejus, et quando
veritatem cognoscimus, et quando agnitam debita devotione veneramur,
quibusdam veritatem praedicavit, quorum corda ad dilectionem veritatis
non emollivit; quorumdam vero corda affectu bonitatis emollivit, sed
agnitione veritatis non illuminavit. In illis aravit et non seminavit,
duritiem frangens, sed verbum non spargens. In istis vero seminavit, sed
non aravit, verbum spargens, et duritiam non frangens, ut et utrumque ab
eo esse sciamus, et utrumque ab eo petere discamus, cum neutrum sine
altero ad salutem sufficiens esse agnoscimus. Sic solvitur quod ex
Evangelio proponere solent, cur Deus in carne veniens illis verbum
praedicavit quos ipsum verbum non recepturos esse praescivit, et
quibusdam aliis praedicationis verbum non impendit, quos credituros si
docentem audissent, agnovit. Quorumdam enim duritiam increpans, quibus
veritas praedicata fuerat, sic ait: Vae tibi Corozaim, vae tibi
Bethsaida, vae tibi Capharnaum! quia si in Tyro et Sidone haec facta
fuissent, jam olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent (ibid.).
Hoc ergo mirum videtur, quare Jesus, qui futurorum omnium scientiam
habuit, in Capharnaum praedicavit, cum illorum duritiam tantam esse
praesciret, ut veritatem etiam oblatam non reciperent. Et quare item in
Tyro et Sidone illa operatus non est, quae operatus est in Capharnaum et
Bethsaida, cum istos tales esse non ignoraret, qui facile veritatem
reciperent, si audire illam et agnoscere potuissent. Sicut enim impium
videtur obedientes deserere, sic stultum videtur omnino rebelles docere.
Sed illud judicii fuit, hoc exempli. Ne enim homo solum affectum boni
sine agnitione sufficere putet, ac per hoc affectum se habere sentiens
bonitatis, verbum veritatis non requirat, illos compunxit, non docuit,
nec salvavit. Et ne rursum solam veritatis agnitionem sufficientem putet
ad salutem, et legem audisse non fecisse consummatam justitiam, istos
docuit, non compunxit et damnavit, ut dum alterum sine altero vicissim
habere cognoscuntur reprobi, utrumque necessarium sibi fore intelligant
electi, et qui alterum habere se cognoscit, non de viribus suis
praesumat, sed ab illo humiliter postulet quod non habet, a quo
quibusdam alterum accepisse non profuit, quoniam alterum districte
judicandis non impendit. Non enim accipere meretur quod non habet, qui a
se habere se putat quod habet; et propterea vicissim e duobus alterum a
Deo tribuitur, et alterum subtrahitur, ut ubi utrumque simul est ab ipso
esse utrumque demonstretur.
|
|