TIT. CLXXIX. De eo quod scriptum est: "Sequuntur Agnum quocunque ierit."

Sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV). Agnus per humilitatem et virginitatem venit ad nos; per humilitatem et virginitatem praecessit nos. De humili enim et Virgine natus est virgo ipse et humilis. Humilitas Virginis et virginitas humilis via est qua venit. Nos ergo venire non possumus qua venit; sequi tamen possumus quo ivit, quia si habere non possumus parentes virgines, virgines permanere non prohibemur. Qui virgo est et humilis non est, sive qui humilis est et virgo non est, sequitur Agnum, sed non quocunque ierit. Solus ille Agnum sequitur quocunque ierit, qui cum humilitate virginitatem, et cum virginitate humilitatem custodit. Sane ex duobus imperfectis melius est Agnum sola humilitate quam sola virginitate sequi, quia humilitas sine virginitate salvare hominem potest, virginitas sine humilitate non potest.