|
Triplex compassionis modus est. Siquidem compassionum alia est ex vitio,
alia ex natura, alia ex virtute. Compassio ex vitio est, quando affectus
aliquo reprehensibili dolore tangitur, ubi illicito prius amore
tenebatur. Compassio ex natura est, quando ex insito sibi pietatis
affectu, animus alienis aerumnis condolet, quoties contra pietatis vel
humanitatis mensuram eos opprimi sive affligi videt. Compassio ex
virtute est, quando propter Deum alienis doloribus compatimur, cum
scilicet vel justitiam premi, vel innocentiam affligi videmus. Compassio
ex vitio est culpabilis; compassio ex natura est irreprehensibilis;
compassio ex virtute laudabilis. Prima reprehenditur, tertia laudatur,
secunda autem nec culpam habet, quia ex natura est, nec praemium, quia
ex virtute non est. In hac ergo vita quandiu caro mortalis laedi potest
passione, tandiu etiam animus mutabilis tangi potest compassione. Ubi
autem utrumque veraciter impassibile erit, tunc profecto neque passio
carni, neque compassio menti ulla inesse poterit. Nunc ergo mutabilitate
sua bene utrumque utitur, si et caro in passione patientiam non deserit
et animus in compassione justitiae mensuram non transcendit. Si igitur
tempus compassionis quaeris, quandiu pati possumus, compati debemus. Si
locum quaeris, illic compassionis misericordia exhibenda est ubi adhuc
passionis miseria desperanda non est. David, aegrotante filio, lacrymas
fudit; mortuo, faciem lavit (II Reg. XII), ut ostenderet quia tandiu
compassionis misericordia portanda est quandiu passionis miseria
desperanda non est. Est tamen quidam compassionis affectus qui naturam
etiam perditam miseratione prosequitur, secundum quem in nostri generis
similitudine sicut culpae non corrigendae irascimur, ita naturae non
exstinguendae miseremur. Nunc autem vita mortalis et mutabilitati
subdita, nunc interim pro parte miseriae sustinet, sed postea ad
incorruptionem translata deponet. Nunc interim in utroque aegrotat, et
passione videlicet in carne, et compassione in mente. Tunc in utroque
sanabitur, ut et per immortalitatem carnis contra passionem carnis, per
immutabilitatem mentis contra compassionem mentis confirmetur. Sicut
enim aegritudo carnis est pati, ita aegritudo mentis est compati.
Propterea Deus homo qui utrumque tollere venit, utrumque toleravit.
Suscepit passionem in carne, suscepit compassionem in mente. In utroque
aegrotare voluit propter nos, ut in utroque nos aegrotantes sanaret.
Infirmatus est passione in poena sua; infirmatus est compassione in
miseria aliena. Eo usque passionem sustinuit, ut pro morituris
moreretur. Eo usque compassionem suscepit, ut pro perituris
lacrymaretur. Propter miseriam carnem suam tradidit ad passionem;
propter misericordiam animam suam turbavit ad compassionem. In carne sua
doluit pro nobis patiendo; in mente sua condoluit nobis compatiendo. Et
quemadmodum carnis infirmitas in ipso secundum affectum naturae noluit
poenam suam, sic mentis pietas secundum affectum misericordiae noluit
miseriam alienam. Sicut enim calicem passionis secundum carnis
voluntatem a se transferri postulabat, quem non transferendum esse
praesciebat, sic sententia condemnationis secundum pietatem aliis
mitigari exorabat, quam immutabilem praevidebat. Pietas enim quod suum
erat operabatur miserando, et ratio quod suum erat sequebatur divinae
dispositioni obediendo. Propterea nihil contrarietatis erat si Christus
homo secundum affectum pietatis quam in humanitate sua assumpserat
aliquid volebat, quod tamen secundum voluntatem divinam in qua cum patre
omnia disponebat, futurum non esse praesciebat, quia hoc ad veram
humanitatem pertinebat ut pietate moveretur et hoc ad veram divinitatem
pertinebat, ut a sua dispositione non moveretur. Itaque secundum
utrumque fecit quod debuit. Neque ideo sibi contrarius fuit, si secundum
pietatem humanitati congruam voluit, quod secundum justitiam Divinitati
debitem noluit, quia et hoc velle et illud nolle, utrumque voluit,
Scriptum est enim: Jesus autem infremuit spiritu, et turbavit semetipsum
(Joan. XI.). Hic intendite. Turbavit semetipsum. Quomodo turbavit? Quae
fuit ista turbatio qua semetipsum turbavit Jesus? Pietas ipsa, miseratio
ipsa fuit turbatio. Bona turbatio. Bene turbabatur qui pietate
movebatur. Turbavit semetipsum. Miseratio turbavit eum, et ipse
semetipsum turbavit, qui miserationem sponte suscepit. Sicut tradidit
semetipsum quando Judas tradidit ipsum, sic turbavit semetipsum quando
miseratio turbavit eum. Notum est hoc et frequenti usu probatum, dicitur
homini quando aliquid patitur: Tu temetipsum turbasti; tu tibi fecisti
malum hoc. Sic turbavit Jesus semetipsum, quando miseratio turbavit eum,
quam sponte susceperat. Et semetipsum tradidit, quando ille tradidit cui
ad tradendum potestatem concesserat. Sic itaque Jesus in humanitate
assumpta, quandiu eam passibilem portare voluit, secundum proprietatem
humanitatis, et passionem in carne, et compassionem in mente portavit.
In qua tamen modo ad immutabilitatem translatus, nec pati potest ad
corruptionem, nec compati ad turbationem, quando Christum secundum
hominem novimus, et patientem et compatientem novimus. Defecerunt,
inquit, sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt (Psal.
CI). Dies defecerunt propter passionem, ossa aruerunt propter
compassionem. Propter passionem mortua est caro; propter compassionem
arecfacta est anima. Dolor compassionis quasi frixura quaedam animae
fuit, qua urebatur miseratione, premebatur compassione, siccabatur
desperatione: desperatione dico, non propter se, sed propter illos qui
nec in malo corrigendi, neque a malo erant liberandi. In his omnibus
Christum secundum carnem novimus, quando veram humanitatem et in vera
humanitate veram portavit mortalitatem. Nunc autem jam secundum carnem
non novimus (II Cor. V), postquam resurgens a mortuis jam non moritur;
mors illi ultra non dominabitur, quod enim vivit, vivit Deo (Rom. VI).
|
|