|
Et factus est numerus eorum qui lambuerunt lingua sua trecenti viri
(Judic. VII). Plerique Latini codices non habent manu sua, sed
tantummodo lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supradictum est,
sicut canes. Graecus autem utrumque habet manu sua et lingua sua, nisi
intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant; et hoc erat
simile canibus bibentibus qui non ore apposito sicut boves aquam
adducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse
intelliguntur, ut scilicet manu aquam in os projicerent, quam lingua
exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius habet his verbis:
Fuit itaque numerus eorum qui, manu in os projiciente, aquam lambuerunt,
trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere ut, sine opere
manus, lingua sicut canes aquam hauriant. At vero istis praeceptum erat
ut hoc facerent; sed cum ad bibendum descendissent ad aquam, multi
genuflexo biberunt: quod facilius et minore labore fieret. Pauci vero
quia non genu flexo se incurvaverunt, ut canes biberunt, sed aquam in os
jactam, quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis
propter litteram Thau graecam. Quo numero etiam gentes magis in
crucifixum credituras esse praefiguratum est; quod littera Graeca est,
unde Graecorum nomine Apostolus omnes gentes significat cum dicit:
Judaeo primum et Graeco (Rom. II); et: Judaeis et Graecis (ibid.), saepe
ita commemorans circumcisionem et praeputium, quod in linguis gentium
Graeca ita excellat ut per hanc omnes decenter significentur. Iste
numerus et in vernaculis Abrahae animadvertendus est per quos fratrem ab
hostibus liberavit, quando eum Melchisedech in magno mysterio benedixit
(Gen. XIV). Quod enim exuberant illis octodecim (nam trecenti et
octodecim fuisse referuntur [ibid.], videtur mihi fuisse significatum
quo etiam tempore fieret, id est tertio, quod futurum erat sub gratia.
Nam primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.
Singula vero tempora senario numero significata sunt propter
perfectionem. Nam ter sex octodecim sunt. Unde et illa mulier octodecim
annos habebat in infirmitate, quam curvam Salvatoricum invenisset,
erexit atque a diaboli alligamento, ut Evangelium indicat, solvit (Luc.
XV). Quod vero ita isti probati sunt per quos vinceret Gedeon, ut
similes in bibendo canibus dicerentur, significat quod contemptibilia et
ignobilia elegit Deus (I Cor. I). Pro contemptu enim habentur canes.
Unde dicit: Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
(Matth. XV).
|
|