|
Non praemittenda videtur quaestio quomodo quieverit terra quadraginta
annis post peccatum Gedeonis (Judic. VIII), cum post victoriam qua
liberavit Hebraeos ex auro spoliorum fecerit abominationem; et post
illam fornicatus fuerit omnis Israel, et fuerit illi et domui ejus in
scandalum. Quomodo ergo post hoc tantum nefas quod et Gedeon et populus
commisit, requievit terra quadraginta annis, cum hoc Scriptura soleat
ostendere, cum a Domino Deo populus fornicaretur, tunc potius pacem
illos perdere, non acquirere, et hostibus subjugari, non ab hostium
infestatione muniri? Sed intelligendum est, sicut solet Scriptura, per
prolepsim, id est per occupationem dixisse quod fecerit ephod contra Dei
legem Gedeon ex illo auro quod fuerat hostibus devictis ablatum, quia
uno loco dicere voluit et unde erat aurum et quid de illo factum sit;
sed postea factum est in fine dierum Gedeon hoc peccatum quando
consecuta sunt etiam mala quae deinde Scriptura contexuit; posteaquam
commemoravit quot annis in diebus Gedeon terra conquievit; quos annos
recapitulando commemoravit, id est ad ordinem quem perverterat prius
dicendo de illo scandalo quod novissime factum est .
|
|