|
Non prudentium diligentia, sed stolidorum querela est: Sine me, ita
vivam. Qui ad vitam praedestinatus est, perire non potest. Quare
conabor? quod futurum est, fiet. Et tamen nemo vulneratus aut aeger
dicit: Sine me; si victurus sum, non moriar. Quid medicus faciet? quod
futurum est, fiet. Et non timent animae suae legem dare, quam corpori
suo praescribere nolunt. Clamant hoc quotidie perversi: Nolite admonere,
nolite corrigere; si vult Deus, justificabit nos. Et nemo dicit: Nolite
cibum praeparare, nolite vestimentum dare. Si vult Deus pascet et
vestiet nos, et dicit: Non possumus boni esse, nisi Deus hoc faciat.
Ergo bona illa sine Deo habere non potestis; et ista potestis? imo Deus
potius in istis studium vestrum quaerit, quae nisi volentes habere non
potestis: non in illis quae in tantum arbitrio vestro non subduntur, ut
saepe ea habere non possitis cum desideratis, et habeatis cum
despicitis.
|
|