|
Sapientia a corde procedit et exit per os, et intrat per aurem, et in
corde requiescit. Nec discedit unde exit, et accedit ubi non fuit.
Estque velanda atque ornanda sapientia cum exit ad nos. Dei sapientia
cum primum in rerum creatione ad nos egressa fuit, non nuda exivit, sed
specie rerum creaturam induta nobis apparuit. Secundo eadem sapientia,
id est Filius Dei cum se nobis manifestavit, indumentum carnis
assumpsit, et sic visibilis apparuit. Tertio sacro velanime verborum
induta eadem sapientia intellectui nostro se praesentat. Oportet namque
propter nostram fragilitatem ex visibilibus ad invisibilia conscendere.
Sic quoque nostra sapientia semper egreditur velata; habet enim legem
formosae mulieris, quae, si in veste pretiosa incedat, pulchrior
apparet; si vero in veste vili, quasi extrita vilescit forma. Sic etiam
sapientia pulchro schemate verborum induta nitescit; vili vero induta
vilescit, unde dicitur: Lingua prudentium ornat sapientiam (Prov. XV).
Cor est ager, sensus radix, cogitatio palmes, verbum botrus, auris
torcular, sapientia vinum, memoria apotheca. Sensus est habilitas
intelligendi, id est cognoscendi, et procedit a corde; et ab ipso
cogitatio, a cogitatione vero verbum, et a verbo sapientia quae intrat
per aurem, quae, sicut torcular, separat significationem a voce per
ipsam ingressa. Duplex sapientia est, una inferior, altera superior.
Inferior sapientia in naturis rerum habetur, superior in invisibilibus
essentiis. Philosophi autem gentilium in inferiori sapientia illuminati
fuerunt; nam verum in rebus visibilibus secundum elementa hujus mundi
efficaciter comprehenderunt; verum autem summum apprehendere
nequiverunt. Unde est quod dicitur. Et evanuerunt in cogitationibus suis
(Rom. I). Nam cum ex visibilibus ad divinam essentiam conscenderent,
volentes quaedam in ea asserere, similitudine rerum creatarum, secundum
humanae rationis comprehensionem, in ea assertione evanuerunt, ut quando
dixerunt, [p][e][r][igv] [sba][g][a][th][o][uti] [k][a][igv]
[n][o][uti], id est de bono et mente et de anima mundi, asserentes ea
esse tria principia et tamen inaequalia: cum noyn [[n][o][uti][n]]
inferiorem to agato [[t][ohti][isub] [sba][g][a][th][ohti][isub]] esse
dixerunt, et animam mundi utroque. Nec tamen negatur recte eos dixisse
in quibusdam, ut cum dixerunt originales rerum causas in mente
consistere divina, et caetera talia.
|
|