TIT. CLXXXV. De obedientia, quibus sit praestanda.

Quaedam sunt ita mala ut nunquam licite fieri possint; quaedam ita bona ut nunquam possint sine culpa intermitti. In illis nunquam obedientia exhibenda est ut fiant, neque in his ut non fiant. Sunt autem quaedam media, quae, pro tempore, loco et causa, nunc bona sunt, quia bene fiunt, nunc vero mala, quia male fiunt. In his ergo praeceptum obedientiae locum habet, sive ut non fiant, cum bene fieri potest ut fiant vel non fiant. Ex his autem quaedam ex rationem praecipiuntur, quaedam secundum rationem, quaedam praeter rationem. Ex ratione praecipiuntur quorum causa manifesta, cur praecipi debeant et fieri. Secundum rationem praecipiuntur quae, etsi causam manifestam non habent cur praecipi debeant, habent tamen manifestam causam cur bona et rationabilia sint, si fiant. Praeter rationem praecipiuntur in quibus nec causa apparet aliqua cur praecipi debeant, nec ratio exstat cur fieri debeant; quae tamen si fiant, nec ratio laeditur, nec justitia violatur. Praeceptum ex ratione est, ut cum criminosi et publice peccantes ab ecclesiae liminibus abstinere jubentur. Praeceptum secundum rationem est, ut si quis quae in hoc mundo licite possidet, cuncta pauperibus erogare praeciperetur. Praeceptum praeter rationem, sicut quosdam sanctorum Patrum legimus multa ridicula, et a ratione humana aliena, ad experiendam obedientiae virtutem subjectis praecepisse, ut est videlicet siccos stipites donec germina producerent irrigare, dura saxa aqua superfusa mollire, feroces verbi imperio domare, et caetera hujusmodi. In his ergo quae ex ratione praecipiuntur obedire debitum est; non obedire poenalis culpa. In his quae secundum rationem praecipiuntur, obedire meritum est; non obedire venialis infirmitas. In his quae praeter rationem praecipiuntur obedire perfectum est; non obedire minus laudabilis bonitas. In his quae ex ratione praecipiuntur, non obedire obedientiam destruit; in his vero quae secundum rationem et praeter ratione praecipiuntur, non obedire obedientiam laedit. Et idcirco in his duobus ultimis non obedienti meritum minuitur; in illo vero primo non obedienti poena debetur.