|
Solus Deus est cujus bonum est idem quod ipse est. Ideoque solus malus
ipse esse non potest, quia bono suo privari non potest. Caetera vero
omnia aliud sunt quam bona sua. Ideoque caetera omnia vel mala sunt, vel
mala esse possunt, quia bonis suis vel amissis carent, vel habitis
privari possunt, et quae privari non possunt, gratia privari non
possunt. Sic ergo alia res omnis aliud est quam bonum suum; et esse
naturaliter potest praeter bonum suum, et cum habet bonum suum, bona
est; et cum non habet, mala. Sciendum item quod sursum bonum unum quidem
est, sed omne bonum in ipso est, et omne bonum ipsum est. Ideoque nec
augeri potest, quia perfectum est, nec minui quoniam aeternum est.
Ideoque semper est quod est. Caetera autem bona omnia, quia ex parte
sunt, augeri possunt; et quia mutabilia sunt, minui possunt; quia vero
aliud sunt ab eo cujus sunt, possunt amitti. Quia vero in universitate
rerum duae tantum sunt naturae, corporea scilicet et incorporea natura;
quae sicut adinvicem ipsae diversae sunt, sic et bona earum omnino eadem
esse non possunt. Aliud est igitur bonum incorporeae naturae, atque
aliud bonum corporeae naturae. Et utraque, cum bonum suum habet, bona
est; cum vero bonum suum non habet, hoc malum ejus est; et ipsa mala
est. Bonum incorporeae naturae est cognitio veritatis et amor virtutis,
bonum vero corporeae naturae est decor pulchritudinis et integritas
sanitatis. Est et similitudo hinc inde inter bona ipsa; et quae a se
alia sunt, inter se dissimilia non sunt. Est enim quasi pulchritudo
quaedam spiritualis naturae ipsa cognitio veritatis, et quasi sanitas
quaedam est amor virtutis, et est pulchritudo foris et pulchritudo
intus, et sanitas foris et sanitas intus. Et cum pulchritudo tollitur,
succedit foeditas et turpitudo; et malum est hoc, sed nondum dolorem
facit, non ingerit cruciatum. Cum vero sanitas tollitur, succedit
corruptio et dolor, et fit malum magnum, ut majus constet malum non
amare bonum quam non cognoscere verum. Privatio bonorum corporalium
malum est, et tantum malum; privatio vero spiritualium bonorum malum
est; nec solum malum sed etiam peccatum. Ista igitur culpa est, et illa
poena. Privationem cognitionis veri ignorantia consequitur; privationem
vero amoris boni concupiscentia mali. Et sunt duo mala ista a quibus
omnia mala oriuntur. Ignorantia facit, ut facienda non faciamus;
concupiscentia vero facit ut non facienda faciamus. Non facere facienda
delictum est; facere non facienda peccatum. Sciendum autem est quod
malum substantive dictum ipsam tantum boni privationem significat;
denominative vero acceptum, actum mali, sive effectum, sive
explicationem ejus demonstrat. Nam et malitia malum dicitur, et actio
mali malum vocatur; sed aliud substantive, aliud denominative. Omne
peccatum penes voluntatem et in sola voluntate peccatum est; et tamen
actio peccati peccatum vocatur, quia in ea peccatum perficitur et
expletur et explicatur. Nec duo peccata sunt peccatum et actio peccati,
sed unum peccatum quod motu mentis inchoatur, ac deinde motu corporis
perficitur. Omne enim peccatum a motu mentis initium sumit, et inde
excrescit in consummationem, dum vel actione corporali expletur, vel, si
effectum corporalem habere non potest, pleno consensu confirmatur.
Consensus autem duplex est, alius non resistendi malo, alius faciendi
malum. Omnis quippe motus mentis vel ad Deum est per conversionem, cum
bonus est; vel cum malus est per aversionem a Deo, ipsa aversio malum
est, et peccatum. Et quia multis modis mens a Deo avertitur, multa
genera mali, et multa peccati genera esse dicuntur. Semper tamen
principium aversionis, principium peccati est, et ipsa aversio peccatum.
Et crescit ille pravus aversionis metus, et exundat in pejus, et venit
primum in delectationem, deinde in consensum non resistendi malo: quod
per passionem facit; deinde in consensum faciendi malum, quod plenam
generat passionem: et tunc peccatum in se consummatum est. Exit tamen
aliquando usque ad expletionem corporalis actionis. Quae videlicet actio
cum in se essentialiter peccatum non sit, tantum tamen peccato adjicit,
quantum ipsum qui in mente est peccati motum accendit. Neque enim motus
corporis motui mentis additur ut in ipso crescat, sed ex ipso motu
corporali illi mentis spiritali motui causa sumitur, ut in se argumentum
accipiat, sicut follis cum accendit ignem auget non ignem igni
apponendo, sed ex igne ignem ut amplius ferveat et calefiat, cum unus et
idem sit ignis excitando. Itaque etiam prava volentibus motus mentis
peccatum est; motus vero corporis, explicatio peccati: quia in eo quod
mens motu suo a Deo avertitur culpam agnoscimus, in eo autem quod motus
corporis motum mentis sequitur naturam solam invenimus. Motus voluntatis
per se est primum in cogitatione, deinde exit per motum corporis in
operationem. Malus motus per se deorsum fluit, sicut massa plumbi
liquefacta qua via aperitur, ille per se praecipitatur. Motus bonus,
quia sursum est, per se ire non potest.
|
|