TIT. XVIII. De fide, quid sit, et quae ad eam spectent.

Priusquam ea quae ad fidem pertinent discutere incipiamus, quid sit fides ipsa inspicere debemus. Apostolus sic definit fidem: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apperentium (Hebr. XI). Cum enim res quaelibet apud nos subsistant, vel peractum quando videlicet praesentes sensu comprehenduntur, vel per intellectum, quando absentes vel etiam non existentes in similitudine sua et in imaginatione capiuntur, vel per experientiam, quando ea quae in nobis sunt sentiuntur a nobis, ut est gaudium et tristitia, timor et amor, quae subsistunt in nobis, et sentiuntur a nobis. Nullo horum modorum invisibilia Dei capiuntur in nobis, quae solum creduntur a nobis. Neque enim per actum praesentia sunt, neque in similitudine aliqua comprehendi possunt, neque quemadmodum illa quae in nobis sunt, et sentiuntur a nobis. Ergo fide sola subsistunt in nobis, et subsistentia eorum est fides eorum qua creduntur, quia sunt sed non qualia sunt comprehenduntur. Sic itaque per solam fidem subsistunt in nobis, et sola fide probantur a nobis; nec aliud argumentum habere possumus, nisi quia credimus illa fide quae ratione non comprehendimus. Haec descriptio fidei ostendit quid faciat fides, sed in eo non diffinitur quid sit fides. Est autem diffinitio fidei haec: Fides est voluntaria quaedam certitudo absentium supra opinionem, et infra scientiam constituta. Et sciendum quod aliud est cognitio fidei, aliud fides. Cum enim idem fit sermo in auribus plurium, omnes aequaliter quod dicitur intelligunt, sed non omnes aequaliter credunt et cognitionem dictorum omnes habent, sed fidem non omnes habent. Potest autem cognitio fidei esse sine omni fide; fides autem sine omni cognitione esse non potest. Multi tamen credunt et non habent cognitionem omnium eorum quae credunt, quia credentibus et cognoscentibus credunt, et non norunt ipsi omne quod credunt, sed norunt illi quibus credunt. Ejusmodi est fides simplicium in Ecclesia qui perfectioribus credendo et adhaerendo salvi fiunt, sicut scriptum est: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos (Job I). Hi enim in fide perfectorum amplius credunt, qui in se credendo minus cognoscunt. Duobus modis crescit fides, devotione sive constantia, et cognitione. Incrementa fidei per devotionem per tres gradus procedunt. Primus gradus est acquiescere, secundus aestimare seu putare, tertius gradus est certum esse. Secundum hos tres gradus tria sunt genera hominum quae sequuntur. Est enim quoddam genus hominum in sancta Ecclesia quibus credere est solum non contradicere fidei; qui ita vivunt ut nati sunt, non amando vel approbando in quo nati sunt, qui si in alio nati essent, fideles non essent. Consuetudine enim vivendi fidem tenent, non amore. Est aliud hominum genus attentius considerantium statum vitae humanae, et dubium, et ex eo quodammodo fluctuare incipientium in fide, quoniam multos conspiciunt aversos et alienos a fide; tamen ducti pietate fidei e duobus dubiis hoc eligunt quod, doctrina catholica docente, didicerunt. Istis pax necessaria est, tribulatio periculosa, ne forte de aestimantibus seu opinantibus negantes efficiantur. Est aliud genus hominum qui certi sunt et confirmati in fide sua, quos Deus vel per exteriora miracula confirmavit, vel per interiorem aspirationem edocuit. Isti tribulatione non subvertuntur, sed exercentur. Sciendum est etiam quod sicut tres sunt gradus, per quos fides crescit, ita tres sunt gradus, per quos crescit cognitio fidei. Primus gradus est cognitionis fidei quo nihil minus unquam fides habere potuit, credere videlicet Deum esse et eum salvatorem et remuneratorem exspectare. Haec cognitio fidei simplicibus ante incarnationem Verbi ad salutem sufficere potuit, videlicet ut et Deum crederent et Salvatorem exspectarent, quamvis ejusdem salvationis suae modum et tempus non cognoscerent. Duo enim in homine tantum sunt, natura et culpa; et Creator ad naturam refertur, Salvator ad culpam. Sub lege autem scripta crevit cognitio, quando jam de persona Redemptoris manifeste agi coepit, et Salvator per legem promitti, et post promissionem exspectari. Sub gratia autem adhuc amplius excrevit cognitio, cum ipse jam Salvator non ut prius a multis putabatur solum homo, sed et Deus verus manifestatus est. Et ipse redemptionis modus non in terrenae culmine potestatis, sed in morte probatus est constare Salvatoris.