TIT. CXCI. Cur Deus dictus Pater luminum.

Omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, etc. (Jac. I.) Dona Dei lumina sunt; et ipse auctor donorum Pater est luminum: Apud quem non est transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio (ibid.), quia nec illuminans transmutatur, neque non illuminans obscuratur. Generans enim non degenerat, et non generans non caligat, quia nec inferior est exiens, nec obscurior latens. Lumina ejus, quando ad nos veniunt, ab ipso non recedunt; et quando a nobis redeunt, apud ipsum non clarescunt; quando ad nos descendunt, in nobis non deficiunt; et quando a nobis recedunt minorationem pro nobis non recipiunt. Itaque non transmutantur in nos quando participanda veniunt ad nos; nec obumbrantur in se, quando ab illuminatis et ebumbrandis redeunt, et remanent in se.