TIT. CXCV. De tribus tyrannis.

Tres sunt tyranni qui contra nos acies suas producunt: diabolus, mundus, et caro. In exercitu diaboli militant vitia; in castris mundi prospera et adversa; in societate carnis desideria terrena. Ex his tribus duo tertio conjuraverunt ad subversionem nostram. Mundus enim et caro diabolo auxilium ferunt contra nos: unus est vicinus, alter domesticus. Mundus enim juxta nos est, caro nobiscum. Idcirco confidit diabolus magis in auxilio carnis, quia plus nocet domesticus hostis. Diabolum vincimus, quando suggestionibus ejus resistimus; mundum vincimus, quando nec appetimus prospera, nec timemus adversa; carnem vincimus, quando ejus desideria nec exstinguimus in necessariis, nec ad licita relaxamus.